Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. (( vers. 126.)) Tempus, inquit, faciendi Domino. Id enim plures codices habent; non, ut quidam, Domine. Quod ergo tempus, vel quid faciendi voluit intelligi Domino? Illud quidem quod paulo ante dixerat, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: hoc faciendi tempus Domino. Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4) . Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adjungens, ubi 1579 dixit, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Isai. XLIX, 8; II Cor. VI, 2) . Sed quid est quod tanquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subjunxit, Dissipaverunt legem tuam: velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia ejus legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3) ? Quid est enim, Dissipaverunt legem tuam, nisi, Praevaricationis iniquitate, ejus integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non jam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno jam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia (Id. V, 20) .