Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 130.)) Manifestatio, inquit, verborum tuorum illuminat, et intelligere facit parvulos. Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, 1581 noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelliges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 3) . Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22) . Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia «non justificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis» (Rom. III, 19-21) . Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli hujus; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) , nisi ejus in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur (Rom. V, 5) ?