In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Puerum non posse contrahere matrimonium, quia pro praesenti est impotens ; aetas ad contrahendum in masculo, est 14. annorum, in foemina 12. Sed saepe malitia supplet aetatem, c. Puberes, de despons. impub. Vide Sanchium supra.
Respondeo (b), sicut dictum est supra dist. 34. impotentia simpliciter prohibet contrahere, quia datio potestatis conjugii est in isto contractu, et qui non habet potestatem, nihil dat. Ratio ista concludit de pueris pro tempore, pro quo sunt pueri: sed quia illa impotentia non est perpetua, sed expectatur futura potentia, ideo potest (c) nunc promittere potentiam pro tempore futuro pro quo habebit: et hoc fit in sponsalibus, quia puer potest contrahere sponsalia, non matrimonium. Ratio (d) autem quae ponitur ibi de defectu intentionis, sive adducatur hoc ad contractum, sive ad matrimonium, nihil est ad B, quia ante potest habere discretionem sufficientem ad intentionem debitam quam habeat potentiam, quae debet commutari in isto contractu.
Si (e) quaeras tempus pubertatis, regulariter ponitur in masculo tempus quatuordecim annorum, foeminae duodecim: sed tamen aliquando malitia supplet aetatem, et complexio praevenit tempus regulare . Et tunc ex quo habet potestatem istam et discretionem sufficientem ad debitum consensum, potest contrahere, quia habet quod det, et consensum sufficientem et signa.
Ad argumenta, concedo quod aliquis potest suscipere potestatem antequam possit uti illa, sed non potest dare potestatem antequam habeat illam; in isto autem contractu est datio potestatis.