IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
In quibus Ordinibus possit contrahi matrimonium, et in quibus non? Sunt igitur quidam Ordines, in quibus nullatenus potest contrahi conjugium, et si intercesserit copula, fit divortium, ut Sacerdotium, Diaconatus et Subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri conjugium, nisi Religionis habitum sumpserint, vel continentiae votum fecerint. Unde Leo Papa : " Clericos, Lectores, Ostiarios, Exorcistas, Acolytos, si extra votum et habitum inveniuntur et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit, non viduam, vel repudiatam : quia deinceps nec ad Subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus non virginem, vel . bigamus ad clericatum. " Item ex Carthaginensi Concilio : " Placuit Episcopos, Presbyteros, Diaconos, Subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere : quod si non fecerint, etiam ab Ecclesiastico removeantur officio: caeteros vero clericos ad hoc non cogit. " Item Leo Papa : " Lex continentiae eadem est m inistris altaris, quae Episcopis et Presbyteris: qui cum essent laici, vel lectores, licite uxores ducere potuerunt: sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit. " Item in sexta Synodo : " Si quis eorum qui ad clerum accedunt, voluerit nuptiali lege mulieri copulari, hoc ante Ordinem Subdiaconatus faciat."
Notula.
Item Calixtus Papa : " Presbyteris, Diaconibus, Subdiaconibus et Monachis concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus: contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad paenitentiam debere redigi, juxta sacrorum Canonum definitionem judicamus. " Item, Gregorius : " Nullum facere Subdiaconum Episcopi praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata. "Item Innocentius: " Decernimus. ut ii qui in Ordine Subdiaconatus et supra uxores duxerint, aut concubinas habuerint, officio et beneficio Ecclesiastico careant. Cum enim ipsi templum, vasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis servire. "
De interfectoribus suarum conjugum.
His adjiciendum est de occisoribus suarum conjugum, de quibus Nicolaus Papa scribit Radulpho Bituricensi Archiepiscopo: " Interfectores suarum conjugum sine judicio, cum non addis adulteratum, vel aliquid hujusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidae? Ac per hoc ad paenitentiam redigendi, quibus penitus denegatur conjugium. Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio, aut alio hujusmodi uxores suas interficere; sed Ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali criminosos ferire jubet. " Unde idem Nicolaus : " Inter haec vestra sanctitas addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ejus liceat secundum mundanam legem interficere ? Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem. " Item Pius Papa : Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit aliamque duxerit, armis depositis, publicam agat paenitentiam, et si contumax extiterit, anathematizetur usquequo consentiat. " (Finis textus Magistri.)