Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 147.)) Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis, quod aliquando diutius exponendum est. Praeveni intempesta nocte, et clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte; sed, immaturitate: vix autem unus inventus est qui haberet geminatam praepositionem, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora inopportuna . Nox quoque intempesta, id est media, quando quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum; et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio jam vocatur. Quanquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant, Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intelligi: et quod ait locutor egregius,
Unde haec tam clara repente
Tempestas? (Virg. Aen. IX, 19, 20.)
non coelum nimbis ventisve turbatum, sed magis subita et splendida serenitate fulgidum significavit hoc nomine. Quod ergo
graece dictum est ἐν ἀωρίᾳ, non uno verbo, sed duobus, id est, praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt,
intempesta nocte, plures,
immaturitate, non duobus verbis, sed uno, cujus vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus verbis, sicut graecus posuit,
in immaturitate; ἀωρία quippe immaturitas est, ἐν ἀωρίᾳ,
in immaturitate: tanquam si vellet etiam ille qui dixit,
1587
intempesta nocte, praepositione dicere geminata,
in intempesta; ut una praepositio significet in qua hora, altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad sententiam,
utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in galli cantu: ita nihil interesset, utrum
intempesta, an vero
in intempesta nocte, id est,
in nocte intempesta clamasse se diceret. Graecus tamen
in nocte intempesta dixit, quod idem valet si dicatur,
in immaturitate, id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.