In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium 1
D. Thom. in addit. q. 54. art. 2. et hic g. 1. art. 2. D. Bonavenl. art. 1. q. 2. Richardus art. i. q. 2. Duranti. q. 1. Solus quaest, unio. C ovar. 4. Decret. c. 6. sig. 6. Paludanus quast. unic. Summistas, v. Affinitas. Sanchius lib. 7. disput. 50. et tribus seqq.
Circa istam quadragesimam distinctionem quaero, utrum cognatio carnalis impediat matrimonium ? Quod non, quia matrimonium videtur strictissime servatum, et servandum fuisse in lege naturae. Sed Cain contraxit cum sorore sua, et contraxisset etiam in statu innocentiae, quia cum aliqua contraxisset ex praecepto illo, Crescite, etc. non autem cum matre, ex illo verbo : Relinquet homo patrem et matrem, ne scilicet jungatur eis matrimonialiter, et nulla fuisset alia nisi soror, quia filia Adae: ergo.
Praeterea, amicitia firmat domum: igitur confert ad conjugium: sed consanguinei specialiori amore afficiuntur ad se quam ad alios.
Item, non est contra aliquod bonum matrimonii, patet discurrendo: ergo, etc
Oppositum, Levit. 18. excluduntur multae personae propter consanguinitatem. Item, Magister in littera, et Extra de consanguinitate : Non debet.