In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum affinitas impediat matrimonium ?
D. Thom. in addit. g. 55. art. 2. et hic q. 1. art. 6. D. Bonavent. art. 1. q. 3. Richard. art. 2. q. 1. Paludanus q. 1. Solus quaest, unio. Durand. quaest. 1. Henriq. lib. 12. de matrim. c. 3. Ovando hic propos. ult. Petr. Ledesm. de matrim. quaest. 55. art. 1. diffic. 1. Sanchius lib. 7. de matrim. disput. 64. et tribus seqq.
Circa (a) istam quadragesimam primam distinctionem quaero, utrum affinitas impediat matrimonium? Quod non, effectus non repugnat suae causae: sed affinitas est effectus matrimonii; ergo non repugnat matrimonio.
Praeterea, tunc incestus cum sorore uxoris impediret copulam conjugalem cum ea simpliciter, quia per illum incestum fit affinis uxoris suae : consequens est falsum, ut habetur Extra eod. til. de affinitate et consanguinitate : Non debet. Oppositum, 35. quaest, de propinquis.