Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. Cum ergo se iste utrumque fecisse dixisset, Deo tribuit unde fecit, adjungendo atque dicendo: Quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Ideo, inquit, custodivi madata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Tanquam diceret: Si avertisses a me faciem tuam, fierem conturbatus, nec tua mandata et testimonia custodirem. Custodivi ergo, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Propitio quippe et adjuvante conspectu, voluit intelligi Deum videre vias suas; sicut oravit qui dixit, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9) . Nam utique facies Domini est et super facientes mala, sed ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17) . Non sic profecto iste dixit vias suas ab illo videri; sed sicut novit Dominus vias justorum (Psal. I, 6) , et sicut ait Moysi, Scio te prae omnibus (Exod. XXXIII, 17) . Nam si hoc cum non adjuvaret gradientem, quod ejus viae sunt in conspectu Dei, non diceret ideo se custodisse mandata et testimonia ejus, quia omnes viae suae sunt in conspectu Domini. Novit enim audire, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 11 et 12) : quia nisi in conspectu Domini esset, via justa non esset. Nam hunc timorem et tremorem apostolus etiam Paulus imponit eis quibus dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: et cur hoc dixerit aperiens, Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona 1594 voluntate (Philipp. II, 12, 13) . Ad hoc sunt ergo in conspectu Domini viae justorum, ut dirigat gressus eorum, quoniam ipsae sunt viae de quibus scriptum est in Proverbiis, Vias autem quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt, inquit, quae a sinistris: ut intelligeremus quod eas non noverit Dominus, propter quod perversis dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23) . Porro ut ostenderet quo fructu vias quae a dextris sunt, id est justorum, noverit Dominus, continuo subjecit: Ipse enim rectos faciet gressus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27) . Ecce quare ait etiam iste, Custodivi mandata tua et testimonia tua. Et velut quaereremus hoc unde potuerit: Quia omnes, inquit, viae meae in conspectu tuo, Domine.