20.
Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam.—Tota unitas ipsorum per Africam. Sed hic cum illis est Catholica: in aliis autem orbis partibus ipsi non sunt cum Catholica.—
Sanctissimis fratribus atque collegis per universam Africam, hoc est, per provinciam Proconsularem, Numidiam, Mauritaniam,
Byzacenam, et Tripolim constitutis; sed et presbyteris et diaconis, universis plebibus, in veritate Evangelii nobiscum militantibus,
Victorinus, Fortunatus, Victorianus, Migginus
0376 Aliquot Mss. constanter hic et postea,
Miggin.
,
Saturninus, Constantius, Candorius, Innocentius, Cresconius, Florentius
0376 Edd.,
Florentinus. At omnes prope Mss.,
Florentius.
,
Salvius, alius Salvius, Donatus, Geminius, Praetextatus.—Ipse est Assuritanus, quem postea receperunt: eum qui in se dixit sententiam, recepit postea.—
Maximianus, Theodorus, Anastasius, Donatianus, Donatus, alius Donatus, Pomponius, Pancratius
0376 Quinque Mss,
Prancatius: nec aliter habent in fine Synodicae.
,
Januarius, Secundinus, Pascasius, Cresconius, Rogatianus, alius Maximianus, Benenatus, Gaianus, Victorinus, Guntasius, Quintasius,
Felicianus.
—Iste est Mustitanus
0376 Sic Mss. At Edd.,
Musticanus.
qui
0377 adhuc vivit; sed forte alius est aliunde. Postea subscribentes dicunt et loca unde quisque erat.—
Salvius, Migginus, Proculus, Latinus, et caeteri qui in concilio apud Cabarsussi
0377 Editio Er.,
Cavernam Susis. Lov.,
Cavernas
Susis. Quatuor Mss.,
Cavarnasussis. Tres,
Cabarsus. Duo,
Cabarsusi. Regius codex,
Cebarsussi. Octo alii in quibus est Vatic.,
Cabarsussi: forte pro,
Cabarsussim. Porro cum concilia Maximianensium in Primianum duo Augustinus, primum Carthagine, alterum Cabarsussi habitum commemoret;
sunt qui hanc Synodicam post Baronium assignent priori concilio, adeoque isthic legi velint, non
apud Cabarsussim, quae in Byzacio sita erat; sed
apud Cavernas Susis, locum, ut ipsi quidem constituere pro sua opinione coeperunt, vicinum Carthagini. At certe prius illud concilium Carthaginense,
teste Augustino in 4 cont. Cresconium lib., cc. 6 et 7, ab episcopis, tantummodo «quadraginta tribus factum est: qui nondum
ausi sunt ultimum praecipitare judicium, sed quodam praejudicio consuluerunt, ut Primiano, si causae suae fideret, sequenti
celebriori concilio respondendi seseque purgandi relinqueretur locus: quo cum venire noluisset, jam necessario putaverunt
esse damnandum sine ulla suspensione sententiae.» Scilicet in concilio Cabarsussitano, ubi a «centum vel amplius episcopis
perfecte pleniusque damnatus est» Primianus. Haec autem Synodica perfectam plenioremque, uti patet, Primiani damnationem continet:
unde eadem perlecta Augustinus, «Haec est, ait, damnatio tua.» Neque ab episcopis quadraginta tribus duntaxat, imo non tantum
a quinquaginta tribus qui in fine recensentur, edita est: quandoquidem illam spectare id merito videtur, quod infra legimus,
n. 23:
Centum vel quot fuerunt qui damnaverunt a parte Maximiani Primianum. Praeterquam quod non omnium qui Synodicae condendae interfuerunt subscriptiones recitatas fuisse probant
Anastasius, Constantius, Candorius, et alii quidam episcopi in ejus principio, non in fine nominati.
fuimus, in Domino aeternam salutem. Nemo qui nesciat, fratres dilectissimi, de sacerdotibus Dei, non propriae voluntatis,
sed divinae legis impulsu, tam in reos sententiam dicere, quam innocentibus inflictam, jure ab eis ac merito submovere. Non
levi enim periculo subjacebit, quisquis aut reo pepercerit, aut innocentem conficere
0377 Er.,
confiteri. Lov.,
confutare. Sed melius Mss.,
conficere.
pertentarit: maxime cum scriptum sit: «Innocentem et justum non occides, et purgatione non purgabis reum» (Exod. XXIII, 7) .
Hoc igitur Edicto Legis admoniti, necesse nos fuerat Primiani causam, quem plebs sancta Carthaginensis Ecclesiae episcopum
fuerat in ovile Dei sortita, seniorum litteris
ejusdem Ecclesiae postulantibus, audire atque discutere sub eo, ut explanatis omnibus, aut innocentem, quod optabile fuerat,
purgaremus; aut nocentem certe ostenderemus suis meritis esse damnatum. Optatissimum enim nobis fuit, ut plebs sancta Carthaginensis
Ecclesiae eo se laetetur episcopo sublimatam, qui in omnia sanctus et in nullo reprehensibilis haberetur. Propterea utique
talem esse oportet Domini sacerdotem, ut quod populus pro se apud Deum non valuerit, ipse pro populo mereatur quod poposcerit
impetrare: quia scriptum est, «Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro
eo
» (I Reg. II, 25) ?—Etiam Apostoli scripserunt plebibus ut orarent pro se, et Apostoli orantes dicebant:
Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12) ; et apostolus Joannes dixit:
Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1-2) . Sed illud de illo sacerdote scriptum est, quem isti non intelligunt, ut admoneretur populus in prophetia
talem se debere agnoscere sacerdotem, pro quo nullus posset orare. Quis est autem
0378 pro quo nullus orat, nisi ille qui pro omnibus interpellat? Quia ergo tunc sacerdotium erat Leviticum, ubi sacerdos intrabat
in sancta
0378 Mss.,
intrabat et offerebat: nec habent,
in sancta.
, et offerebat hostias pro populo; habebat autem imaginem, non veritatem futuri cujusdam sacerdotis; tunc enim et ipsi sacerdotes
peccatores erant, sicut caeteri homines: volens Deus per prophetiam
0378 Edd.,
per prophetam. Verius Mss.,
per prophetiam.
admonere populum, jam talem desiderandum esse sacerdotem, qui interpellaret pro omnibus, et pro eo nullus oraret, designans
talem, admonuit et dixit:
Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? Itaque, o popule, talem elige sacerdotem, pro quo non cogaris orare, sed de cujus oratione pro te securus esse possis. Ipse
est Dominus noster Jesus Christus, unus sacerdos, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) .—
Scandala igitur Primiani, et ipsius nequitia singularis, sic in se coeleste judicium provocavit, ut horum criminum auctorem
necesse esset penitus amputare: qui recens ordinatus,
—Jam jam crimina ipsius dicuntur.—
Presbyteros supra dictae plebis ad conjurationem impiae conspirationis impellens
0378 Aliquot Mss.,
ad communicationem impiae conjurationis.
,
hoc ab eis velut
precario jure postulavit, ut ad damnandos quatuor diaconos, viros egregios, ac singularibus meritis approbatos, Maximianum
scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium
0378 In Edd.,
itemque Salgamum consentirent. At in Mss.,
itemque Salgamium: et a plerisque abest,
consentirent, quod superfluo additum fuit.
,—In his quatuor erat ille auctor schismatis, praecidens de frusto frustum, et non se dolens ab integritate praecisum.—
Incunctanter ei promitterent accommodare consensum.—Hoc cum illis egit: illi noluerunt ei promittere, sed tacuerunt: ille per seipsum cogitatum scelus non dubitavit implere.—
Cujus illi mala praesumptione stupefacti, cum rem silentio refellissent, per se cogitatum scelus non dubitavit implere, usque
adeo ut in Maximianum diaconum, virum, sicut omnibus notum est, innocentem, sine causa, sine accusatore, sine teste, absentem
ac lecto cubantem, sententiam putaret esse promendam.
—Videte crimen!—
Qui jam pridem clericos non dissimili furore damnaret. Nam cum incestos contra legem decretaque omnium sacerdotum communioni
sanctae adjungeret, cumque obsistente maxima parte plebis, etiam seniorum nobilissimorum litteris conveniretur, ut per se
corrigeret quod admiserat, sua temeritate possessus emendare contempsit. His itaque permoti seniores Ecclesiae supra dictae,
ad universum chorum
0378 Tres Mss.,
ad universum clerum. Duo alii,
universorum chororum; praetermisso,
ad.
litteras legatosque miserunt, quibus non sine lacrymis deprecati sunt ut ad se ferventius veniremus, quo perpenso libramine,
intentationibus
0378 Sic aliquot Mss. Edd. vero habent,
intentionibus.
exploratis, existimatio Ecclesiae purgaretur. Ad hanc proinde cum secundum memoratorum litteras veniremus, nota sua ille ratione
fervescens, adventum nostrum penitus declinavit.
—Quid illi objiciatur scitis, quia pars jam Donati incesta facta est. Hoc erat in regula,
0379 Quales fuerint cum quibus fuerit communicatum, tales fieri omnes et universam massam. Itaque si verum isti dicunt, incesta
est jam pars tota Donati. Exeant plane Numidae; et dicant, Ad nos non pertinet si illos incestos
0379 Edd.:
Stilus incestus est nescio quos, etc. Melius aliquot Mss.,
si illos incestos, scilicet de quibus ante in hac Synodica dictum est.
, nescio quos, ad communionem tuam admisisti: obesse potuit tam longe positis? Si ergo vobis obesse non vultis qui in Numidia
estis, quod Carthagini fit; quod in Africa fit, potuit obesse universo orbi terrarum? Semper unde se defendunt, inde se accusant,
et nos excusant
0379 In Edd.:
Semper inde se defendunt, inde se excusant, et nos occusant. Hunc et alios locos ad Mss. emendamus.
.—
Adventum nostrum penitus declinavit.—Quod illi quaesti sunt de Caeciliano.—
Qui usquequaque rebelli animo calcitrans, in malo permansit, ut conducta multitudine perditorum,—Jam hoc plus est. Haec de Caeciliano non dixerunt illi: videte quae.—
Atque impetratis officialibus, basilicarum januas obsedissent.—Ne intrarent episcopi.—
qui ingrediendi nobis atque agendi solemnia interdicerent facultatem. Haec si episcopum convenit facere, si Christianis licet
admittere, si hoc Evangelia protestantur, probet aut judicet quisquis amator aut assertor est veritatis. Hoc enim nobis inflixit
frater aliquando proprius, quod nunquam faceret alienus.
—Quid pluribus
0379 Subaud.,
opus est.
? Dicunt multa et damnant hominem: sed damnationem jam ipsam legamus.—
Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos ulios subrogarit;
quod incestos cum sanctorum communione miscuerit; quod presbyteros ad conjurationem ineundam constringere pertentarit; quod
Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset; quod communionem Demetrio presbytero
pernegarit, ut cogeret filium abdicare; quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset; quod supra
dictus Primianus multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret; quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et
postea ab ejus satellitibus lapidati; quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent ad communionem Claudianistas
admitti; quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos; quod se nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum
fores ne ingrederemur multitudinem et Officio
0379 Edd.
et Officialibus. At Mss.,
et Officio.
intercluserit; quod legatos a nobis ad se missos injuriose rejecerit; quod loca multa, vi primo, dehinc auctoritate judiciaria
usurpaverit.
—Praetermissor ablatorum: cum Paulus apostolus dicat:
Audet quis vestrum adversus alium negotium habens judicari apud injustos, et non apud sanctos (I Cor. VI, 1) . Videte quale illi crimen objecerint, quia non apud episcopos agere voluit de locis, sed apud judicem.—
Praeter alia illicita
0379 Plerique Mss.,
illecebra ejus. Nonnulli vero,
illecebrosa ejus.
ejus admissa, quae prae honestate stili nostri s iluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia
aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Quod idipsum
0380
Paulus apostolus exhortatur, et admonet: «Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis
ab omni fratre
0380 In Mss. de est,
fratre: quam vocem non illibenter omiserint Donatistae.
inordinate ambulante» (II Thess. III, 6) .
Atque adeo non immemores puritatis Ecclesiae, conducibile existimavimus, omnes sanctos consacerdotes, et omnes clericos, et
omnes populos qui se christianos meminerunt, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes ejus communionem, utpote damnati,
diligenti cura horreant. Ipse enim de suo interitu rationem reddet, qui hoc nostrum decretum non audiendo tentaverit violare.
Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel
clericorum suae salutis immemores, a die damnationis supra dicti Primiani, id est, a die octavo
0380 Ed. Lov. hoc loco praeterit,
octavo. Er. vero id totum omittit,
Calendarum Juliarum usque ad diem octavum: quae omnia verba in plerisque Mss. reperiuntur; sed ex iis nonnulli post
Calendarum Juliarum, sic habent:
si vel mora, ad diem octavum Calendarum Januariarum. Non assignatur annus, qui forte erat Christi 393. Quippe Bagaitani postea concilii sententia pro Primiano in Maximianum et
in Cabarsussitanam synodum dicta fuit die 24 aprilis an. 394, ex lib. 3 cont. Crescon., c. 56.
Kalendarum Juliarum usque ad diem octavum Kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia
constringantur. Laici quoque nisi se a supra dicto die damnationis illius, intra diem Paschae futurae ab ejus consortio separaverint,
non posse quemquam nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari. Victorinus Munatianensis episcopus subscripsi.
Fortunatus Dionysianensis
0380 Duo Mss.,
Dionysiacensis.
episcopus subscripsi. Victorianus Carcabianensis
0380 Lov.,
Carbaniensis. Er. et novem Mss.,
Carcabinensis. Duo Mss.,
Carcabensis. Alii,
Carcabianensis. Sic etiam in lib. 3 cont. Crescon., c. 19.
episcopus subscripsi. Florentius ab Adrumeto episcopus subscripsi. Migginus ab Elephantaria
0380 Sic in Mss. At in Edd.,
Belephantariae.
episcopus subscripsi. Innocentius Thebaltensis
0380 Quinque Mss.,
Thesbalitensis.
episcopus subscripsi. Miggin pro collega meo Salvio Membressitano
0380 Ita in aliquot Mss. et in lib. 3 cont. Crescon., c. 19. At in Edd. legebatur hic,
Salviano Pressitano.
episcopo subscripsi. Salvius Ausafensis
0380 Er.,
Ausavensis. Lov.,
Ausacensis. Aliquot Mss. ut in lib. 3 cont. Cresc., c. 19,
Ausafensis.
episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus subscripsi. Gemelius
0380 Forte,
Geminius, ut supra, col. 376, sub initio praesentis n. 20.
a Tanabaeis
0380 Er.,
Anathabeis. Nonnulli Mss.,
a Tambeis.
episcopus subscripsi.—Ex ipsis condemnatoribus subscripsit et Praetextatus Assuritanus, et Felicianus Mustitanus.—
Praetextatus Assuritanus episcopus subscripsi. Maximianus Stabatensis
0380 Mss. aliquot,
Sabbatensis. Quidam,
Sabatensis.
episcopus subscripsi. Datianus Camicetensis
0380 Quatuor Mss.,
Camacetensis.
episcopus subscripsi. Donatus Fiscianensis episcopus subscripsi. Theodorus Usulensis episcopus subscripsi. Victorianus jubente
collega Agnosio
0380 Tres Mss.,
Agnasio.
episcopo, subscripsi. Donatus Cebresutanus
0380 Quinque Mss.,
Cebresusitanus. Nonnulli,
Ceberesitanus.
episcopus subscripsi. Natalicus Thelensis episcopus subscripsi. Pomponius
0381
Macrianensis episcopus subscripsi. Pancratius Balianensis
0381 Aliquot Mss.,
Basilianensis.
episcopus subscripsi. Januarius Aquenensis
0381 Plures Mss.,
Aquensis.
episcopus subscripsi. Secundus Jacondianensis
0381 Mss. aliquot,
Secundinus: nonnulli,
Secundianus. Deinde in quibusdam est,
Jocondianensis, et,
Jaconnianensis.
episcopus subscripsi. Pascasius a Vico Augusti episcopus subscripsi. Creso Conjustiacensis
0381 Quatuor Mss.,
Cresoconius Titianensis. Nonnulli,
Cresoconius Justicianensis. Alii duo,
Cresconius Tacianensis. Regius codex,
Cresconius Titianus.
episcopus subscripsi. Rogatianus episcopus subscripsi. Maximianus Erumminensis
0381 Aliquot Mss.,
Erumninensis. Quidam,
Eruminensis. Item,
Erumniacensis.
episcopus subscripsi. Benenatus Tugutianensis
0381 Vatic. et Reg. Mss.,
Benenatus Tigurritanus: qui codices omittunt postea,
Ritanus
episcopus subscripsi.
episcopus subscripsi. Ritanus episcopus subscripsi. Gaianus Tigualensis episcopus subscripsi. Victorinus Leptimagnensis
0381 Nonnulli codices,
Victorianus. Undecim Mss.,
Leptimaginensis.
episcopus subscripsi. Guntasius Benefensis
0381 Aliquot Mss.,
Benesensis. Item,
Benefensis.
episcopus subscripsi. Quintasius Capsensis
0381 Ita omnes prope Mss. At Edd.,
Capiensis.
episcopus subscripsi. Felicianus Mustitanus episcopus subscripsi. Victorianus ex delegatione Miggini
0381 Edd. omittunt,
Miggini. Id vero habent plerique Mss. e quibus nonnulli post loco
Miggius, ferunt,
Migginus. Editio Er.,
Magginus. Quidam autem Mss. istud,
Miggius episcopus subscripsi, prorsus omittunt.
episcopi subscripsi. Miggius episcopus subscripsi. Latinus Mugiensis episcopus subscripsi. Proculus Girbitanus
0381 Mss. nonnulli,
Gurbitanus. Item,
Curbitanus.
episcopus subscripsi. Donatus Sabratensis episcopus pro fratre et collega meo Marratio subscripsi. Proculus Girbitanus pro
collega meo Galliono
0381 Er.,
Gallono. Octo Mss.,
Gallonio.
subscripsi. Secundianus Prisianensis
0381 Plerique Mss.,
Bissianensis, aut
Bisianensis.
episcopus subscripsi. Helpidius Tusdritanus episcopus subscripsi. Donatus Samurdatensis episcopus subscripsi. Getulicus Victorianensis
episcopus subscripsi. Annibonius Robautensis
0381 Mss. plures,
Rabautensis. Item,
Sabautensis.
episcopus subscripsi. Item Annibonius petitus a collega meo Augendiarensi episcopo
0381 Aliquot Mss.,
collega meo Augendiarensi subscripsi, omissa voce
episcopo. An forte legendum,
Augendo, vel
Secundo Arensi episcopo? Quippe in Gestis Collat. Carthag., cognit. 1, c. 207, quidam nominatur
Secundus episcopus Arensis.
subscripsi. Tertullus Abitensis episcopus subscripsi. Primulianus
0381 Sic Mss. At Edd.,
Primilianus.
episcopus subscripsi. Secundinus Arusianensis
0381 Nonnulli Mss.,
Secundianus. Item aliqui,
Arusilianensis, et,
Aurisilianensis.
episcopus subscripsi. Maximus Pittanensis
0381 Nonnulli Mss. loco
Maximus Pittanensis, habent
Maximianus Bittanensis.
episcopus subscripsi. Crescentianus Murrensis
0381 Mss. Reg. et Vat. et alii quidam:
Crescentianus Narensis. Quatuor:
Crescentianus, Nalensis. Sex alii vocabulis duobus in unum con usis habent,
Crescinarensis.
episcopus subscripsi. Donatus Belmensis
0381 Quidam Mss.,
Belinensis. Item sex,
Velimensis. Nonnulli,
Belimensis, et
Balmiensis.
episcopus subscripsi. Perseverantius Tebertinus
0381 Mss. plerique loco,
Perseverantius, habent,
Perserentius. Alii tres:
Theustinus, pro
Tebertinus. Et plures:
Thebestinus, sive
Thevestinus.
episcopus subscripsi. Faustinus Binensis episcopus subscripsi.
0382A
Victor Altiburitanus
0382B Edd.,
Altiburinanus. At Mss.,
Altiburitanus.
episcopus subscripsi. Omnes numero quinquaginta tres.