In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(g) In speciali autem, etc. Prior collectio et divisio impedimentorum, quae oriuntur ex lege divina, ut afficit contractum et personas, est generica, et numero quinaria, metus, erroris, conditionis repugnantis appositio, impotentia et ligamen. Hic autem in specie subdividit praedicta impedimenta, juxta species causarum, ex quibus oriri possunt, et subsistunt, ipsa impedimenta in re et cognitione, qua investigantur et cadunt sub judicio Ecclesiae.
Primum impedimentum metus tam multiplex est quam multiplex est malum, quod impellit virum constantem, ut secundum prudentiam eligat cedendum esse metui, de quibus dictum est in commentario, dist. 29. Secundum impedimentum est triplex, nempe erroris ex dolo subtracti consensus, et simulati erroris personae, et erroris conditionis servilis. Tertium impedimentum etiam multiplex est, et secundum naturam conditionis appositae, prout repugnat bono alicui ex tribus bonis matrimonii. Quartum impedimentum continet in viro impotentiam ex frigiditate et mutilatione; in muliere frigiditas npn impedit simpliciter, sicut neque sterilitas, sed sola arctitudo; in utroque est impedimentum commune aetatis puerilis, et potest esse maleficii.
Ultimum impedimentum est legis Evangelicae, quae tollit pluralitatem uxorum ; loquitur de hoc impedimento, ut inter Christianos nunc viget.