Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas Jacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII, 12) : utrumque vidit. Possumus putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes: quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius intelliguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et descendentes. 1598A Non enim frustra non dictum est cadentes, sed descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam quia cecidit Adam, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit; sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum diceret: Sive enim mente excessimus Deo. Jam quod mente excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4) . Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis (Id. V, 13) . Quid est, temperantes sumus? Sic loquimur, ut capere possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur. De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est parvus, ut de illo magni