IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secundo, Ecclesia propter specialem applicationem personarum ad cultum divinum, reddidit incapaces matrimonii Religiosos, de quo dist. 38. et suscipientes sacram Ordinem, de quo dist. 37. Tertio, propter duo crimina, reddit incapaces, fidelem cum infideli, et adulterum machinantem in mortem conjugis, vel dantem fidem adulterae. De primo, supra dist. 39. de secundo, d. 35. Triplicia ergo in genere sunt impedimenta Ecclesiae, scilicet ob propinquitatem, ex qua sunt, cognatio carnalis, legalis, spiritualis affinitas, publica honestas ; ob applicationem ad Dei cultum specialiter, ex qua est voti solemnis et sacri Ordinis impedimentum; et ob duo illa crimina.
Per (i) applicationem autem specialem ad cultum divinum, Ecclesia illegitimavit eum, qui solemniter vovit continentiam, et eum qui suscepit Ordinem sacrum. De primo dictum est distinct. 38. de secundo distinct. 37. illud autem de voto solemni, si tamen ibi fiat traditio potestatis corporis ad castitatem servandam ipsi Ecclesiae vel Praelato, in cujus manu vovet, et per hoc non habet potestatem sui corporis ad actum conjugalem ; tunc potest reduci istud impedimentum ad naturam contractus, sicut illud de alligato ad aliud matrimonium.
Si autem tale votum non tollit isti quin habet potestatem sui corporis, tunc ex statuto et potestate Ecclesiae est illegitimatio et irritatio, non tantum quia se tradit Ecclesiae ad talem actum, sed quia Christus vocando Joannem a nuptiis praetulit votum continentiae vinculo conjugali; et ideo Ecclesia illum, qui est in gradu superiori, juste illegitimavit ad accipiendum gradum inferiorem, sive ad apostatandum.
Tandem propter enormitatem criminis tantummodo duplicis, illegitimavit juste, propter scilicet enormitatem infidelitatis illegitimavit fidelem non simpliciter, sed respectu infidelis, et e converso ad matrimonium contrahendum ; et de hoc dictum est dist. 39. Aliud crimen enorme est adulterium cum machinatione in mortem legitimi conjugis, et de isto impedimento dictum est dist. 35. vel etiam cum fidei datione de contrahendo post mortem legitimi conjugis. Sic ergo in genere ex statuto Ecclesiae sunt personae illegitimae ex duplici crimine, ex applicatione ad cultum Dei, et ex propinquitate consanguinitatis, ex vinculo affinitatis et publicae honestatis, et ex cognatione spirituali et legali, et haec impedimenta tanguntur in his versibus :