IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit antiquos versus continentes impedimenta omnia, sed sine ordine, claritate et distinctione ; ideo addidit proprios, quibus clare, distincte et ordinate primo collocat 14. impedimenta ex natura contractus ; deinde ex statuto Ecclesiae novem, quibus adde alia duo ex Tridentin. sess. 24. c. 1. et 6. scilicet defectum parochi et testium, ubi hoc Decretum est debite promulgatum, et raptum, de quibus junge hunc versum, versibus Scoti. Si parochiis praesens non sit, cum duplici teste, Capta loco mulier, si non sit reddita tuto. Haec socianda vetant connubia, juncta retractant, ERROR, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, ho-
[ nestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis.
Sed in istis versibus continentur impedimenta absque omni ordine naturali; possunt igitur ordine debito, et magis in particulari istis versibus explicari:
Vis,frauspersonae,servi,dationis, et amens, Addita conditio tria conjugii bona tollens, Frigidus, arcta, puer, truncatus, praestigi[atus, Alterius conjux, obstant mutuae dationi. Ordo sacer, votum, duo cultus, sponsio mae-
[ chi, Carnalis, legis, cognatio spiritualis, Haec vi praecepti, sit huic affinis honestas. Hi quatuor primi versus continent impedimenta, quae repugnant naturae contractus matrimonii. Primus quinque in speciali, secundus tria, tertius quinque, quartus unum, et sic sunt quatuordecim impedimenta. Post quae, subditur in fine quarti versus, obstant mutuae dationi, intellige, quae est in contractu matrimonii, obstant, scilicet haec omnia praedicta: tres alii versus continent impedimenta ex statuto Ecclesiae. Primus quatuor, secundus fia, tertius duo, et sic sunt novem: et hoc est, quod dicitur in principio tertii versus : Haec vi praecepti, scilicet Ecclesiae, impediunt matrimonium, et sic in speciali sunt viginti tria impedimenta simpliciter. Illi autem versus omnes non continent, nisi duodecim, sed sub errore debet intelligi quadruplex impedimentum in speciali, et sub conditione triplex impedimentum, de conditionibus appositis contra tria bona matrimonii. Unde qui refert error ad errorem personae, et conditio ad errorem conditionis, satis ostendit se ignorantem in Jure Canonico. Votum sicut stat, cognatio intelligitur pro carnali, spirituali et legali, crimen pro adulterio cum fidei datione, etc. Et illud posset quandoque distingui, secundum quod dictum est dist. 35. quod istorum trium aliquando conjunguntur duo, et aliquando unum illorum impedit ; sed istud impedimentum non est dictum in istis versibus distinctius exprimentibus caetera specialia. Secundum alios versus non distinguuntur, nisi illud ultimum de impotentia, quod continet quinque impedimenta specialia secundum alios versus.
Non est admirandum, si sollicitudinem tantam ponit Ecclesia in ordinando matrimonia, quia communitas Christianorum utitur matrimonio, per cujus usum multiplicatur populus Christianus ; et ideo sic ordinari debet, ut in ejus contractu et usu vitentur ea quae obviant charitati, sive in Deum, sive in proximum; et servanda sunt, quae congruunt honestati, ut sic honestum matrimonium Christianum congrue significet illam benedictam conjunctionem Christi et Ecclesiae, de qua dicit Apostolus : Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et Eccle sia ; quae conjunctio nunc est per fidem et aliqualem dilectionem ; sed in patria erit per visionem et perfectam fruitionem sponsae non habentis maculam, neque rugam, ad sponsum speciosum prae filiis hominum, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.