Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. (( vers. 3-5.)) Et dicit tibi Dominus tuus, Quid dabitur tibi, aut quid apponetur tibi ad linguam dolosam? Id est, quod habeas adversus linguam dolosam, quod opponas linguae dolosae, quo te munias adversus linguam dolosam, quid tibi dabitur, aut quid apponetur tibi? Interrogavit exercens; nam ipse dicturus est quod interrogat. Respondit enim, subjiciens sibi interroganti, Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis; vel, vastatoribus. Sive desolatoriis dicas, sive vastatoribus dicas (nam in diversis codicibus diverse scriptum est), idem significat. Videte: vastatores carbones dicuntur, quia vastando et desolando ad desolationem facile perducunt. Qui sunt isti carbones? Intelligat Charitas vestra primo quae sunt sagittae. Sagittae potentis acutae, verba Dei sunt. Ecce jaciuntur, et transfigunt corda: sed cum transfixa fuerint corda sagittis verbi Dei, amor excitatur , non interitus comparatur. Novit Dominus sagittare ad amorem; et nemo pulchrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat; imo sagittat cor amantis, ut adjuvet amantem; sagittat, ut faciat amantem. Sagittae autem sunt, cum agimus verbis. Carbones autem vastatores qui sunt? Parum est verbis agere contra linguam subdolam et labia iniqua, parum est verbis agere; et exemplis agendum est. Exempla sunt carbones vastatores. Et quare vastatores dicuntur, breviter accipiat Charitas vestra. Primo, quomodo exemplis agendum sit, videte. Lingua subdola nihil sic novit dicere, quo magis subdola est, nisi, Vide ne non possis implere; 1601 multum est ad te hoc aggredi. Accepisti tu praeceptum evangelicum, habes sagittam; sed carbones nondum habes. Timendum ne sagitta sola non valeat adversus linguam dolosam: sunt et carbones. Utputa, incipit enim tibi dicere Deus, Tu non potes, quare ille potest? quare alter potuit? Numquid tu delicatior es illo senatore? numquid tu infirmior es illo, aut illo in valetudine ? numquid tu infirmior es feminis? Feminae potuerunt, viri non possunt? delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Sed ego, inquit, multum peccavi, et multum peccator sum. Numerantur etiam qui multum peccaverunt; et eo plus amaverunt, quo plura illis dimissa sunt: quomodo dictum est in Evangelio, Cui modicum dimittitur, modicum diligit (Luc. VII, 47) . Cum ergo fuerint ista enumerata, et nominatim dicti fuerint homines qui potuerunt, ille accepta sagitta in corde, accedentibus etiam carbonibus desolatoriis, desolatur in illo terrena cogitatio. Quid est enim, desolatur? Ad desolationem perducitur. Erant autem in illo multa quae male fronduerant, multae carnales cogitationes, saeculares multi amores: ipsi uruntur carbonibus desolatoriis, ut fiat purus locus desolatus, in cujus loci puritate faciat Deus aedificium suum; quia facta erat ibi ruina diaboli, et aedificatur ibi Christus: nam quamdiu manet ibi diabolus, non potest aedificari Christus. Accedunt carbones desolatorii, et dejiciunt quod male fuerat aedificatum, et desolato loco accedit structura felicitatis perpetuae. Videte ergo quare dicti sunt carbones. Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam exstincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt. Audis homines mirari, et dicere, Ego illum novi, quam ebriosus fuit, quam sceleratus, qualis amator circi aut amphitheatri, qualis fraudator: modo quomodo Deo servit, quam innocens factus est! Noli mirari; carbo est. Vivum gaudes, quem exstinctum plangebas. Sed quando laudas vivum, si nosti laudare, adhibe illum mortuo ut accendatur; id est, quicumque adhuc piger est sequi Deum, admove illi carbonem qui erat exstinctus, et habeto sagittam verbi Dei, et carbonem vastatorem, ut occurras labiis iniquis et linguae subdolae.