Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. Sed quod ait iste, Longinqua facta est peregrinatio mea; maxime eorum vox est, id est, ipsius Ecclesiae, quae laborat in hac terra. Illius vox est, quae clamat a finibus terrae in alio psalmo dicens: A finibus terrae ad te clamavi. Quis nostrum clamat a finibus terrae? Nec ego, nec tu, nec ille: sed a finibus terrae ipsa tota Ecclesia, tota haereditas Christi clamat; quia Ecclesia haereditas ejus, et de Ecclesia dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) . Si ergo possessio Christi usque ad fines terrae, et possessio Christi omnes sancti , et omnes sancti unus homo in Christo, quia unitas sancta in Christo est; ipse unus homo dicit, A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3) . Hujus ergo hominis longinqua peregrinatio facta est inter malos. Et tanquam diceretur illi, Cum quibus ergo habitas, ut gemas? Peregrinatio, inquit, mea longinqua facta est. Sed quid, si cum bonis esset? Si cum bonis esset; non diceret, Heu me! Heu, vox est miseriae, vox est calamitatis et infelicitatis; sed tamen in spe, quia jam vel gemere didicit. Multi enim et miseri sunt, et non gemunt, et peregrinantur, et redire nolunt. Iste jam volens redire, cognoscit infelicitatem peregrinationis suae: quia agnovit illam, redit; et ascendere incipit, 1603 quia Canticum graduum coepit cantare. Ubi ergo gemit, et inter quos habitat? Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Verbum hoc quia hebraeum est, procul dubio non intellexistis. Quid est, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar? Cedar, quantum meminimus ex interpretatione nominum hebraeorum, Tenebras significat. Interpretatum Cedar latine, Tenebrae dicuntur. Nostis autem duos filios habuisse Abraham, quos quidem commemorat Apostolus, et ad imaginem duorum testamentorum esse dicit: unus de ancilla erat, et alter de libera. Ex ancilla, Ismael erat; de libera Sara, quem suscepit ex desperatione per fidem, Isaac erat. Uterque ex semine Abrahae, sed non uterque haeres Abrahae. De Abraham natus unus, sed tamen non haereditat: alter etiam haeres; non solum filius, sed et haeres. In Ismael sunt omnes qui carnaliter colunt Deum. Ad ipsos enim et vetus testamentum pertinet: quia sic dixit Apostolus, Sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta. Quae sunt duo testamenta? Unum vetus, et alterum novum. Vetus testamentum a Deo, et novum testamentum a Deo; quomodo de Abraham et Ismael et Isaac. Sed Ismael ad terrenum, Isaac ad coeleste regnum. Ideo vetus testamentum promissiones habet terrenas, terrenam Jerusalem, terrenam Palaestinam, regnum terrenum, salutem terrenam, hostium subjugationem, abundantiam filiorum, fecunditatem frugum . Omnia ista promissiones sunt terrenae. In figura spiritualiter intelliguntur, quomodo Jerusalem terrena umbra erat regni coelestis, et regnum terrenum umbra erat regni coelorum. Ismael in umbra, Isaac in luce. Si ergo Ismael in umbra, non mirum quia ibi tenebrae. Pinguiores etenim umbrae tenebrae sunt. Ergo Ismael in tenebris, Isaac in luce. Quicumque hic etiam in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas subdolas. Contra quos rogavit iste ascendens, et appositi sunt ei carbones desolatorii, et sagittae potentis acutae. Inter illos enim adhuc vivit, donec tota area ventiletur: ideo dixit, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Nam et ipsa tabernacula Ismael, Cedar dicta sunt. Sic habet liber Geneseos; sic habet, quod Cedar ad Ismael pertinet (Gen. XXV, 13) . Ergo Isaac cum Ismael; id est, qui pertinent ad Isaac, inter illos vivunt, qui pertinent ad Ismael. Isti sursum volunt ascendere, illi deorsum volunt premere: isti volunt volare ad Deum, illi conantur pennas evellere. Namque apud Apostolum ita dicitur: Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Spirituales ergo persecutionem patiuntur a carnalibus. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Id. XVI, 15; et XXI, 2, 3, 10; Galat. IV, 21-30) . Sed hoc quod dicit, Ejice, quando erit? Quando area coeperit ventilari. 1604 Modo autem antequam ejiciatur, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Et exponit nobis, qui sunt isti qui pertinent ad tabernacula Cedar.