IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum resurrectio generalis hominum sit futura ?
D. Thom. 3. part. quaest. 53. art. I. et in addit. quaest. 69. art. 1. et hic quaest. 1. art. 1.
D. Bonav. art. 1. q. 1. 2. et 3. Riohard. art. 1. quaest. 1. Suar. 3. part. tom. 2. d. 50. sect. 2. et 3. Vide Scot. 1, Phys. q. 24. et ibi Aretin.
Circa istam quadragesimam tertiam distinctionem quaero quinque. Primo, utrum resurrectio generalis hominum sit futura? Quod non, Ecclesiastes 3. Unus est interitus hominum et jumentorum; sed jumenta non resurgunt: ergo.
Praeterea, Job. 14. Homo cum dormierit, non resurget,- donec atteratur caelum non evigilabit, sed caelum nunquam atteretur, cum sit incorruptibile; ergo.
Praeterea, Philosophus 2. de Generatione : Quae corrumpuntur secundum substantiam, non redeunt eadem numero, sed specie. Idem ult.5. Physic.
Praeterea per rationem ; totum requirit unionem partium: ergo et idem totum eamdem unionem: sed non redibit eadem unio, quia interrupta est: sed interruptum non redit idem, quia si redit idem, iteratio erit: sed iteratio repugnat identitati, quia iteratio ponit numerum, identitas privat: ergo.
Oppositum, Job. 19. Scio quod in novissimo die de terra surrecturus sum, etc. Praeterea, 1. ad Cor. 15. Omnes resurgemus.