Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Nihil aliud istis canticis docemur, fratres, quam ascendere; sed ascendere in corde, in affectu bono, in fide, spe et charitate, in desiderio perpetuitatis et vitae aeternae. Sic ascenditur. Congruit nos dicere quomodo ascendendum sit. Quanta terribiliora lecta de Evangelio audivit Charitas vestra! Videtis certe quia hora Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Si sciret, inquit, paterfamilias qua hora fur veniret, amen dico vobis, quia non pateretur perfodi parietem suum. Dicitis modo: Quis ergo novit qua hora veniet, quia hora sicut fur erit? Nescis qua hora veniat, semper vigila; ut quia nescis quando veniat, paratum te inveniat, cum venerit. Et ad hoc forte nescis quando venturus est, ut semper paratus sis. Illum enim patremfamilias subito occupabit hora illa, qui paterfamilias, superbus significatus est. Noli velle esse paterfamilias, et non te subito illa hora occupabit. Et quid ero, inquis? Qualem audisti de psalmo, Pauper et dolens ego sum (Psal. LXVIII, 30) . Si enim pauper et dolens eris, non eris paterfamilias, quem illa hora subito inveniet, et subito premet. Patresfamilias enim sunt illi qui praesumentes de cupiditatibus suis, et in deliciis hujus saeculi diffluentes, tument; et eriguntur adversus humiles, et insultant sanctis intelligentibus angustam viam, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) . Talibus enim veniet illa hora subito; quia tales erant et in diebus Noe, quorum dierum commemorationem audistis factam in Evangelio. Sic erit adventus Filii hominis, inquit, quomodo in diebus Noe. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, novellabant, aedificabant, donec introiit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes (Id. XXIV, 37-44; et Luc. XVII, 26 et 27) . Quid ergo? omnes peribunt qui ista faciunt, qui nubunt, qui uxores ducunt, qui novellant, qui aedificant? Non: sed qui de his praesumunt, sed qui ista Deo praeferunt, sed qui propter haec offendere Deum cito parati sunt. 1607 At vero qui istis omnibus aut non utuntur, aut utuntur tanquam non utentes, plus praesumentes de illo qui dedit, quam de his quae data sunt, et intelligentes in his ejus consolationem et misericordiam, et non occupati donis, ne a donatore ruant; qui tales sunt, non illos inveniet imparatos hora illa sicut fur. Talibus dixit Apostolus: Vos autem non estis in tenebris, ut dies ille vos tanquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Ideo Dominus cum diceret timendam esse horam sicut furem, noctem posuit; et Apostolus ita ait, Quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Non vis ut te inveniat? Noli esse in nocte. Quid est, Noli esse in nocte? Filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 2-5) . Qui sunt filii noctis et tenebrarum? Iniqui, impii, infideles.