5. ((
vers. 3.)) Canta ergo quod sequitur: si vis audire ut firmissime ponas pedes in gradibus, ne in illa ascensione aut fatigeris,
aut lapsus cadas
1607 In Venetis et Parisiensibus vetustis editionibus haec leguntur: «Aut lapsus cadas, Auxilium, inquit, meum a Domino. Non
a qualicumque; quia dicuntur domini multi, mortales, caduci, miseri: sed a Domino dominorum, ab illo videlicet, qui fecit
coelum et terram. Ecce summum Dominum, qui est Deus et Dominus: dicitur Deus, quia quaecumque facta sunt, per ipsum sunt,
et ab ipso sunt ut
1608A sint; Dominus autem, eo quod omnia quae sunt, possidet ineffabiliter. Igitur bonus et summus Dominus, qui et Deus. Si ad
hunc per praenominatos montes levaveris oculos, auxilium tuum sempiternaliter erit. Ut ergo auxilium tuum sit, roga, et dic
quod sequitur, Ne des,» etc.
, dic
1608B quod sequitur,
Ne des ad movendum pedem meum. Unde moventur pedes? Unde motus est pes illi qui erat in paradiso. Sed prius attende unde motus est illi qui erat inter Angelos,
et moto pede cecidit, et de angelo factus est diabolus: moto enim pede cecidit. Quaere unde cecidit: superbia cecidit
1608C Editiones illae Ven. et Paris., «superbia cecidit de coelo in terram. Angelus erat in coelo, cadens in terram diabolus a
seipso per suam superbiam effectus est. Quisquis superbit, diabolo participat; si participat, idem est: igitur omnis superbus
diabolus per bicipitem portionem est; et hoc quamdiu superbus est. Non ergo movet,» etc.
. Non ergo movet pedem, nisi superbia: ad ruinam non movet pedem, nisi superbia. Ad ambulandum et proficiendum et ascendendum
charitas movet; ad cadendum superbia movet
1608D Hoc item loco, in illis editionibus Ven. et Paris. habetur istud glossema: «O lepidi ac limpidissimi pedes charitatis, qui
humiles ad celsitudinem provehunt. Hos pedes, charissimi, semper imitando et amando sequamur, ut ad illum cujus sunt, pervenire
mereamur: quia ut Joannes ait, Deus charitas est. Superbiam omnino fugiamus, quae movet pedes ad cadendum, ne et nos simul
superbiendo cadamus. Ideo et ille,» etc.
. Ideo et ille quid dicit in psalmo?
Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub tegmine, semper humiles, semper de Deo sperantes, semper de se non praesumentes.
Sub tegmine alarum tuarum sperabunt: non enim a se satiantur ut beati sint. Sed quid sequitur?
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Ecce sitientes, ecce inebriati; ecce sitiunt, ecce bibunt: sed non a se bibunt, nec ipsi sibi sunt fons. Sed unde bibunt?
Sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub alis, humiles sunt. Quare?
Quia apud te, inquit,
fons vitae. Non ergo a se irrigantur montes, sicut a se non illuminantur montes. Nam vide quid sequitur:
In lumine tuo videbimus lumen. Si ergo in lumine ipsius videbimus lumen, quis cadit a lumine, nisi cui ipse non est lumen? Et qui voluerit sibi esse lumen,
ipse cadit a lumine quo illuminatur. Ideo sciens non cadere nisi eum qui sibi vult lucere, cum sit per se tenebrae; statim
subjecit,
Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me: id est, imitatio peccatorum non moveat me, ut cadam a te. Quare timuisti, et dixisti,
Non veniat mihi pes superbiae? Sequitur,
Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 8-13) . Quos modo vides operari iniquitatem, jam damnati sunt: sed ut damnarentur, ibi ceciderunt, cum illis
venit pes superbiae. Recte ergo iste audiens ut ascendat et non cadat, ut a convalle plorationis proficiat, non in tumore
superbiae deficiat, ait Deo:
Ne des ad movendum pedem meum. Et Deus illi:
Neque dormitet qui custodit te. Intendat Charitas vestra. Quasi una sententia facta est ex duabus vocibus. Homo dixit ascendens et cantans Canticum graduum,
Ne des ad movendum pedum meum: et Deus tanquam diceret,
Ne des ad movendum pedem meum, dicis mihi; adde,
Neque dormitet qui custodit te, et non movebitur pes tuus.
1609 6. ((
vers. 4.)) Dixerit autem ille: Numquid in potestate mea est ut non dormitet qui custodit me? Volo ut non dormiat, neque dormitet.
Ergo illum tibi elige, qui non dormiet, neque dormitabit, et non movebitur pes tuus. Deus nunquam est dormiens: si vis habere
custodem non dormientem, Deum elige custodem.
Ne des ad movendum pedem meum, dicis tu; bene, optime: sed et ille dicit tibi,
Neque dormitet qui custodit te. Tu forte conversurus te eras ad homines custodes, et dicturus: Quem sum inventurus non dormientem? quis homo non dormitabit?
quem invenio? quo ibo? quo revertar
1609 Alter e Corb. Mss.,
quo me vertam.
? Iste tibi ostendit:
Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Vis habere ergo custodem non dormientem neque dormitantem?
Ecce non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel: Christus enim custodit Israel. Esto ergo Israel. Quid est, Israel? Israel interpretatur Videns Deum. Et quomodo videtur Deus?
Primo per fidem, postea per speciem. Si per speciem nondum potes, per fidem vide. Si faciem ejus videre non potes, quoniam
ibi species; posteriora ejus vide. Hoc dictum est Moysi a Domino:
Non potes videre faciem meam, posteriora mea videbis, cum transiero (Exod. XXXIII, 20, 23) . Exspectas forte ut transeat: jam transiit; tu vide posteriora ipsius. Ubi transiit? Audi Joannem;
Cum venisset, inquit,
hora, ut transiret de mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1) . Dominus noster Jesus Christus jam fecit Pascha. Pascha autem Transitus interpretatur. Nam verbum est hebraeum:
et putant homines graecum esse, quasi Passionem, sed non est. A diligentioribus et a doctioribus inventum est quia Pascha
hebraeum verbum est; et non interpretantur passionem, sed transitum. Per passionem enim transiit Dominus a morte ad vitam;
et fecit nobis viam credentibus in resurrectionem ejus, ut transeamus et nos de morte ad vitam. Non magnum est credere quia
mortuus est Christus: hoc et Pagani, et Judaei, et omnes iniqui credunt. Hoc omnes credunt, quia mortuus est: fides Christianorum,
resurrectio Christi est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Ergo tunc se voluit videri, cum transiret,
hoc est, cum resurrexisset. Tunc in se voluit credi, cum transiret; quia traditus est propter delicta nostra, et resurrexit
propter justificationem nostram (Rom. IV, 25) . Et ipsam fidem in resurrectionem Christi maxime commendavit Apostolus: ait
enim,
Si credideris in corde tuo quia Deus eum suscitavit a mortuis,
salvus eris (Id. X, 9) . Non dixit, Si credideris quia mortuus est Christus, quod et Pagani, et Judaei, et omnes inimici ejus crediderunt:
sed ait,
Si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Hoc credere, hoc est esse Israel, hoc est videre Deum: quamvis adhuc posteriora ejus, tamen cum credideris in posteriora,
pervenies ad visionem faciei. Quid est hoc? Cum credideris in id quod posterius pro te factus est Christus; cum credideris
in id quod posterius suscepit
1610 Christus. Nam in principio facies ejus quae est?
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Posteriora ejus quae sunt?
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14) . Cum ergo credis in hoc quod pro te factum est Verbum, et resurrexit in carne, ne tu de tua carne desperares,
efficeris Israel. Factus autem Israel cum fueris, non dormitabit, neque dormiet, qui custodit te; quia jam Israel es, et audisti
in Psalmo,
Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Christus enim ipse dormivit, sed resurrexit. Quid enim ait ipse in psalmo?
Ego dormivi, et somnum cepi. Numquid remansit in somno?
Exsurrexi, inquit,
quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) . Si ergo jam resurrexit, jam transiit; si jam transiit, vide posteriora ejus. Quid est, Vide posteriora
ejus? Crede in resurrectionem ejus. Et quia ait Apostolus,
Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4) ; et iterum ait,
Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) : recte tibi cantat,
Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Adhuc forte quaeris carnali sensu, Quis est, qui
non dormitabit, neque obdormiet? Et cum quaeris inter homines, falleris; nunquam inventurus es. Noli ergo praesumere de quoquam homine: omnis homo dormit,
et dormitabit. Quando dormitat? Cum portat carnem infirmitatis. Quando dormiet? Cum fuerit mortuus. Noli ergo praesumere de
homine. Potest dormitare mortalis: dormit moriens. Noli quaerere inter homines.