Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. (( vers. 5.)) Et quis, inquis, custodiet me, qui non dormitat, neque dormiet? Audi quid sequitur: Dominus custodiet te. Non ergo homo dormitans et dormiens, sed Dominus custodit te. Quomodo te custodit? Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Eia, fratres, intelligamus adjuvante Domino quid sibi velit, Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Videtur enim mihi habere sensum occultum, quare non dixerit, Dominus custodiet te, absolute et simpliciter; sed addidit, super manum dexterae tuae. Quid enim? dexteram nostram Deus custodit, et sinistram non custodit? Nonne ipse nos totos fecit? nonne qui fecit nobis dexteram, ipse fecit et sinistram? Postremo si placuit dici de dextera sola, quare dixit, super manum dexterae tuae, et non jam, super dexteram tuam? Cur hoc diceret, nisi aliquid hic occultum, quo pulsando perveniremus, absconderet? Diceret enim, aut, Dominus custodiet te, et nihil adderet; aut, si dexteram addere voluit, Dominus custodiet te super dexteram tuam; aut certe, quia addidit manum, hoc diceret, Dominus custodiet te super manum dexteram tuam, non, super manum dexterae tuae. Quod Dominus ipse suggerere dignatur, promam vobis; qui et in vobis habitat, sine dubio facit vos approbare verum esse quod dico. Nam quid dicturi 1611 sumus ignoratis; sed cum dixerimus, non ab ipsis nobis vobis ostendemus verum esse quod dicimus, sed vos ipsi agnoscetis verum esse quod dicimus. Unde autem agnoscetis, nisi demonstrante illo qui in vobis habitat, in quantum de illo numero estis, quorum vox est, Ne des ad movendum pedem meum; et quibus dicitur, Neque dormitet qui custodit te? Oportet enim ut Christus non dormiat in vobis, et modo intelligetis verum esse quod dicimus. Quomodo inquies? Quia si dormiat fides vestra, dormit Christus in vobis. Christus enim in corde vestro, fides Christi est. Ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17) . In quo non dormit fides, vigilat Christus. Et si forte dormiebat fides tua, et ideo in ista quaestione fluctuabas, quasi navis illa quae tempestatem patiebatur, ubi Christus dormiebat; excita Christum, et sedabuntur tempestates (Matth. VIII, 24-26) .