IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum posset esse notum per rationem naturalem, resurrectionem generalem hominum esse futuram?
D. Thom. in addit. quaest. 75. et hic quaest, i, art. 2. D. Bonav. art. 1. quaest. 5. Argentina quaet. 1. art. 2. Suarez 3. part, tom. 2.
div. 50. sect. 2. et 3. Vide Scot. 9. Met. q. 11. in Theorem. g Non potest probari animam et 2. Phys. quaest. 4. ubi Aretin.
(k) Secundo quaero, utrum posset esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram? Quod sic, desiderium naturale non potest esse frustra, Commentator, 2. Metaph. Sed homo naturale desiderium habet ad semper esse, et istud desiderium potest esse notum per rationem naturalem, et quod illud non sit impossibile: ergo, etc. Probatio minoris, quia non fugitur aliquid naturaliter nisi virtute naturalis desiderii vel amoris ad aliud: sed naturaliter fugit homo mortem. Hoc patet per experientiam. Patet etiam per illud Apostoli 2. ad Corinth. 5. Nolumus exspoliari, sed supervestiri. Praeterea, naturaliter notum est, quod beatitudo naturaliter appetitur: hoc patet, et ex 1. Ethic.,: de beatitudine in generali, et ex 10. de beatitudine in speciali: sed notum est per rationem naturalem, beatitudinem non posse esse nisi sempiternam; ergo notum est per rationem naturalem hominem esse ordinatum ad aliquam perfectionem sempiternam. Probatio minoris, Augustinus lib. 13. de Trinit. cap. 8. probat illud per rationem sic : Morientem vita ipsa deserit, si be- ata ; aut ergo nolentem deserit, aut volentem, aut neutrum ; si nolentem, quomodo est beata vita, quae ita est in voluntate, quod non sit in potestate ? si autem volentem, quomodo vita beata erat, quam noluit, qui habebat ? Si dicas neutrum, nec nolle, nec velle, sed nec illa beata est vita quae talis est, ut quem
beatum facit, amore ejus indigna sit. Praeterea, naturaliter notum est, quod tota species non caret fine suo, quin illum in aliquo individuo consequatur: sed naturaliter notum est beatudinem esse finem speciei humanae ; ergo et hominem posse consequi illam, saltem in aliquo individuo ; sed non potest eam consequi in vita ista propter multas miserias concomitantes eam, puta varietas fortunae, et infirmitas corporis, imperfectio scientiae et virtutis, et instabilitas, et fatigatio in exercendo actus perfectos, in tantum ut nulla operatio, quantumcumque in principio est ,delectabilis, possit continue esse delectabilis, imo per eam fatigato delectabile erit cessare ab ipsa: et notum est per rationem naturalem, operationem beatificam non esse fastidiosam, nec potest haberi a sola anima separata, quia in hac homo non consequitur finem suum ; ergo habebitur in alia vita a toto conjuncto, et per consequens ad minus videtur per rationem naturalem concludi, in quibus homo ad finem suum pertinget.
Praeterea, per rationem naturalem notum est quod omnis species, quae est de integritate universi, est perpetua, quia totum integrum est perpetuum ; sed homo est species perfectissima, saltem inter ista inferiora : Sumus enim nos quodammodo finis omnium, 2. Physic. ergo, etc.
Oppositum, Augustinus 13. Trinit. cap. 9. loquens de vita immortali vel sempiterna: Hac, inquit, utrum careat humana natura, nec parva quaestio est. Humanis quippe argumentationibus hanc invenire conantes,vix pauci, magno praediti ingenio, vacantes otio, doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt.
Idem Act. 17. dicitur de quibusdam Atheniensibus audientibus Paulum, qui dicebant, quod novorum daemoniorum videbatur dedenuntiator esse, quia Jesum, et resurrectionem annuntiabat eis: et tamen illi Athenienses erant Philosophi, multum vigentes ratione naturali; patet de Dionysio converso, qui fuit unus eorum; ergo istud quod videbatur eis ita remotum a veritate, non videtur bene esse notum per rationem naturalem: unde et omnia quae adducit ibi Paulus, non sunt nisi quaedam persuasiones. Patet ibi.
Praeterea, Act. 26. cum diceret Paulus : Si passibilis Christus, si primus ex resurrectione, etc. Festus magna voce dixit : Insanis, Paule.