In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(k) Secundo quaero, utrum possit esse notum, etc. In hac quaestione examinatur, an ratione naturali possit ostendi resurrectio futura, et agitur de ratione necessaria a priori aut a posteriori. Hanc quaestionem alii disputant sub titulo possibilitatis, an scilicet ratione naturali ostendi possit possibilis resurrectio. Utrumque comprehendit Doctor in hac quaest, proponit pro parte affirmativa quatuor rationes, quarum tres primae fundantur in appetitu beatitudinis, ejusque cognitione naturali quam experimur. Quarta vero de perpetuitate specierum. Pro negativa vero adducit Augustinum et
Apostolum. Tandem, quia demonstratio a priori est per causas intrinsecas essendi, proponit tres propositiones, ex quibus velut a priori possit formari illa demonstratio: quarum prima est ex forma intrinseca et specifica hominis, quae est anima rationalis. Secunda, quod haec sit incorruptibilis. Tertia, quod non permanebit semper extra corpus, et consequenter restituetur corpori, ex quibus sequitur fore resurrectionem. Resolvit primam esse notam naturaliter tanquam necessariam. Secundam esse probabilem naturaliter, non tamen necessariam. Tertiam vero non esse tam notam naturaliter, ac proinde probationem a priori non esse necessariam seu demonstrativam physicam. Idem dicit quantum ad rationes a posteriori, quae desumuntur ex inclinatione ad beatitudinem et retributionem operum, et tandem respondet ad argumenta.