Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
10. Audi hoc ipsum exponi in Proverbiis, quid est sinistra ipsa, quid est dextera: cum de Sapientia diceret, Longitudo, inquit, dierum et anni vitae in dextera ejus; in sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov III, 16) . Longitudo illa dierum, aeternitas est. Hoc enim proprio modo dicit Scriptura longum, quod aeternum est: nam quidquid finem habet, breve est. Alio loco: Longitudine, inquit, dierum replebo eum. (Psal. XC, 16) . Et numquid aliter pro magno diceretur, Honora patrem tuum et matrem tuam, ut longaevus sis super terram (Exod. XX, 12) ? Super quam enim terram, nisi de qua dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6) ? Ibi esse longaevum quid est, nisi ibi vivere in aeternum? Nam hic esse longaevum quid est, nisi ad senectutem pervenire? Etsi longa videtur aetas, cum pervenerit , brevis convincitur; quia finitur. Et multi maledicentes parentibus, senescunt in hac terra; multi autem obsequentes parentibus, cito eunt ad Dominum. Numquid ergo impletur, ut longaevus sit secundum hanc vitam? Sed longaevum pro aeternitate illa positum est. Longaevitas est in dextera ejus; at vero divitiae et gloria, id est sufficientia vitae hujus, ea quae bona existimantur ab hominibus, sinistra est. Nescio quis venit, et vult tibi percutere dexteram, id est, tollere tibi fidem tuam: tu accepisti alapam in dexteram, praebe sinistram (Matth. V, 39) , id est, ut illud tollat quod temporale est, et non ea quae aeterna habes. Audite Paulum apostolum hoc facientem. Homines persequebantur in eo quod christianus erat; percutitur illi dextera, ille sinistram opponebat: Civis Romanus sum, ait (Act. XXII, 25) . Dexteram contemnebant illi, et de sinistra terrebat ille: quia illi dexteram ejus timere non poterant; nondum enim Christo crediderant. Quid ergo, si dextera amplectitur, sinistra sub capite est; quid est, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua? Id est, quando facis bonum opus, propter vitam aeternam fac. Nam si opus bonum in terra propterea feceris, ut terrena tibi abundent; scit sinistra tua quid faciat dextera tua, miscuisti dexteram sinistrae. Noli facere nisi propter vitam aeternam. Ideo fac, et securus facies: hoc enim mandavit Deus . Si propter solas res humanas et solam vitam istam facis quod facis, sinistra sola operatur; si autem propter vitam aeternam operaris, dextera sola operatur: si autem habes intentionem ad vitam aeternam, sed subrepit tibi cupiditas vitae temporalis, ut attendas etiam istam quando facis opus bonum, ut hic tibi aliquid retribuatur, miscet se sinistra operibus dexterae: hoc vetat Deus.