In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(1) Respondeo hoc manifestum est, etc. Docet hanc demonstrationem petendam esse ex propris hominis, non ab aliquo corruptibili, neque ex materia etiam prima, quae incorruptibilis est, sed ex forma specifica hominis, nempe ex anima rationali, vel ex operatione ejus. Ex qua sumit tres propositiones, ex quibus haec veritas deduci potest. Prima est, quod sit forma hominis. Secunda quod sit immortalis et incorruptibilis secundum esse. Tertia, quod forma illa non manebit perpetuo extra corpus. De his propositionibus earumque materia non est instituti per se tractare, quia est alterius loci, sed tantum quaerere de gradu certitudinis earum, et an secluso fidei lumine, et traditionis receptae ab initio in genere humano, sint talis evidentiae, ut convincant protervum per veram demonstrationem, et necessariam: quod enim propositiones sint verae, non negatur, sed disseritur tantum, an necessario concludentes modo dicto.
Quod prima sit vera et necessaria, admittit Doctor, et primo adducit probationem ejus ex Sancto Thoma 3. part. q. 76. art. 1. tum quia Philosophi plures hoc lumine naturali noverunt. Secundo, quia ex 2. et 3. de Anima, ponitur anima intellectiva, pars subjectiva animae, ut sic, quae definitur actus corporis organici etc. Deinde quia communiter Philosophi statuunt rationale differentiam hominis et animam rationalem, qua talis est, partem ejus essentialem, excepto Averroe, cujus fictio non est intelligibilis, et hoc argumentum est ab auctoritate.