Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
11. Veniamus nunc ad illud quod ait Psalmus: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Manum potestatem dicit. Unde probamus? Quia et 1614 manus Dei, potestas Dei dicta est. Nam diabolus, qui tentavit Job, hoc ait Deo: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet; et vide, si in faciem benedicet tibi (Job I, 11) . Quid est, Mitte manum tuam, nisi, da potestatem? Evidentius audi, frater, ne forte carnali sensu adhuc cogites quia membris distinctus est Deus; audi evidenter quomodo dicatur manus potestas. Ait quodam loco Scriptura: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21) . Novimus linguas frustra quaedam carnis; in ore moventur, et percutiendo palatum et dentes, distinguunt sonos quibus loquimur: ostendantur mihi manus linguae. Lingua ergo non habet manus, et habet manus. Quae sunt manus linguae? Potestas linguae. Quid est, Mors et vita in manibus linguae? Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII, 37) . Ergo si manus potestas, quid est manus dexterae? Nihil arbitror intelligi congruentius, nisi ut intelligamus manum dexterae, potestatem quam tibi dedit Deus, ut si velis, donante Deo, ad dexteram sis. Erunt enim impii omnes ad sinistram; erunt autem omnes filii boni ad dexteram, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34) . Ut autem sis ad dexteram, id est, ut possis Dei filius fieri, potestatem accepisti. Quam potestatem? De qua dicit Joannes, Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unde accepisti hanc potestatem? Credentibus, inquit, in nomine ejus (Joan. I, 12) . Si ergo credis, ipsa tibi potestas data est, ut sis inter filios Dei. Esse autem inter filios Dei, hoc est ad dexteram pertinere. Ergo fides tua, manus dexterae tuae; id est, potestas quae tibi data est, ut sis inter filios Dei, manus est dexterae tuae. Sed quid valet ipsa potestas quam accepit homo, nisi Dominus protegat? Ecce credidit, jam ambulat in fide: infirmus est, inter tentationes agitatur, inter molestias, inter carnales corruptiones, inter suggestiones cupiditatis, inter versutias et laqueos inimici. Quid valet ergo, quia habet potestatem, et credidit in Christum, ut sit inter filios Dei? Vae homini illi, nisi et ipsius fidem Dominus protegat: id est, ut non te permittat tentari supra quam potes ferre; sicut dicit Apostolus, Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari supra quam potestis ferre (I Cor. X, 13) . Ille ergo qui non sinit tentari supra quam possumus ferre, quamvis jam fideles simus, quamvis jam manus dexterae nostrae sit in nobis, protegit nos Deus super manum dexterae nostrae. Non nobis sufficit habere manum dexterae, nisi ille et ipsam manum dexterae protegat.