12. ((
vers. 6.)) Ecce hoc de tentationibus dixi: intendite quid sequatur.
Protegat
1614 Mss. quidam,
proteget: et nonnulli,
protegit.
te Dominus super manum dexterae tuae. Dixi, et, quod arbitror, recognovistis. Si enim non recognovissetis, et de Scripturis non recognovissetis, non vocibus vestris
intellectum vestrum mihi significaretis. Ergo quia intellexistis, fratres, videte quid sequitur; quare protegat Dominus et
super manum dexterae, id est, super ipsam fidem, in qua potestatem accepimus esse filios Dei, et esse ad dexteram: quare oportet
ut protegat Dominus?
1615A Propter scandala. Unde sunt scandala? De duobus timenda sunt scandala, quia et duo sunt praecepta in quibus tota Lex pendet
et Prophetae, dilectio Dei et proximi (Matth. XXII, 37-40) . Ecclesia propter proximum diligitur
1615B Sic nostri omnes Mss. At Edd.,
Ecclesia propter Deum, in Deo droximus diligitur, Deus autem, etc.
, Deus autem propter Deum. In Deo, intelligitur figurate dictus sol: in Ecclesia, intelligitur figurate dicta luna. Quisquis
potest errare, ut aliud de Deo credat quam oportet, non credat Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae,
deceptus est versutia haereticorum, maxime Arianorum. Si
1615C Paris. et Ven. antiquiores editiones:
Maxime Arianorum, qui tres upostasas upostuseis,
id est, tres subsistentes substantias introduxerunt; sed Dei miserante auxilio primus hujus auctor erroris exsilio damnatus
catholicorum Patrum perpetuo, nunquam ad communionem dicitur morte interveniente pervenisse. Alius vero per totam Orientis
regionem, digna et consimili multatus est poena. Sed si aliquis horum vel aliorum, ut dixi, deceptus erroris vesania, aliquid
minus in Filio, aut,
etc.
aliquid minus in Filio, aut minus in Spiritu sancto quam in Patre crediderit, passus est scandalum in Deo; a sole uritur.
Quisquis rursus putaverit Ecclesiam in una parte esse, et non eam cognoverit diffusam toto orbe terrarum, et crediderit eis
qui dicunt,
Ecce hic est Christus, et ecce illic (Id. XXIV, 23) , sicut modo audistis cum Evangelium legeretur; cum ille totum orbem emerit, quia tantum pretium dedit: ille
tanquam in proximo scandalizatur; a luna uritur. Quisquis ergo errat in ipsa substantia veritatis, a sole uritur, et per diem
uritur; quia in ipsa sapientia errat, de qua dictum est,
Dies diei eructat verbum: unde dicit et Apostolus,
Spiritualibus spiritualia comparantes. Dies diei eructat verbum; Spiritualibus spiritualia comparantes. Dies diei eructat
verbum; Sapientiam loquimur inter perfectos
(I Cor. II, 13, 6) . Quid est,
Et nox nocti annuntiat scientiam (Psal. XVIII, 3) ? Parvulis praedicatur humilitas Christi, et caro Christi, et crucifixio Christi; quia ipsum est lac quod
sufficit parvulis. Et ideo non relinquuntur in nocte parvuli, quia lucet et luna etiam in nocte; id est, per carnem Christi
praedicatur Ecclesia, quia ipsa caro Christi caput Ecclesiae est. Quisquis ibi non scandalizatur, in ipsa Ecclesia et carne
Christri, a luna non uritur. Quisquis scandalizatus non fuerit in veritate illa incommutabili et incontaminabili, a sole non
uritur
1615D Am. et plerique Mss. post vocem,
incontaminabili, prosequuntur sic:
non in isto sole, quem nobiscum vident muscae et pecora; sed in illo sole, etc.
: non isto sole non uritur, quem nobiscum vident muscae et pecora; sed illo sole de quo dicunt impii in fine,
Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactatio quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra. Et cum ista dixissent:
Ergo, inquiunt,
erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6-9) . Numquid non iste sol omnibus impiis oritur, illo instituente de quo dictum est:
Qui facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45) ? Ergo alium solem fecit Deus, qui oritur super bonos et malos, istum quem vident et boni et mali; alius
est autem ille sol, non factus, sed genitus, per quem
1616 facta sunt omnia, ubi est intelligentia incommutabilis veritatis: de ipso dicunt impii,
Et sol non ortus est nobis
1616 Hic Paris. et Ven. antiquiores editiones id insertum habent:
De hoc sole pater Athanasius
Alexandrinus episcopus ita pulchre locutus est: Filius, inquit, Dei a Patre solo est; non factus, nec creatus, sed genitus: ex quo videlicet Possevinus in Appar. voce
Athanasius, et Torrensis in praefat. ad Confessiones Aug. ac Bellarminus in lib. 2 de Christo, c. 25, Symbolum vulgo Athanasii dictum
eidem ipsi assertum Augustini auctoritate putant. Contra vero Petavius in Theolog. dogmat. de Trinit. lib. 7, c. 8, n. 7,
verba illa dicit fuisse Augustino temere assuta: quae revera absunt a nostris omnibus Mss. nec reperiuntur in editis Am. Er.
et Lov.
. Quisquis in ipsa sapientia non errat, non uritur a sole. Quisquis in Ecclesia, et in carne Domini, et in his quae pro nobis
temporaliter gesta sunt, non errat, non uritur a luna. Omnis autem homo quamvis jam crediderit in Christum, aut ibi errat,
aut ibi
1616 Sic Am. Er. et aliquot Mss. At Lov.,
aut ibi errat, aut ibi non errat.
, si non in illo fit quod dictum est,
Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae
1616 Lugd. Venet. hic addunt,
quasi per diem a sole, et uritur a luna per noctem. M.
. Ideo enim cum dixisset,
Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae; quasi quaesisset ille et dixisset, Jam ecce est manus dexterae meae, jam elegi credere in Christum, accepi potestatem inter
filios Dei esse, quid est quod Deus tegumentum meum est adhuc supra, id est,
super manum dexterae meae? sequitur,
Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ad hoc igitur tegumentum tuum est super manum dexterae tuae, ut non te urat sol per diem, neque luna per noctem. Nam hinc
intelligite, fratres, quia figurate dictum est. Etenim revera, solem visibilem si cogitemus, urit per diem: numquid luna urit
per noctem? Sed quid est ustio? Scandalum. Audi Apostolum dicentem,
Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ?