In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(m) De secundo ad propositum, etc. Hic subjungit alteram rationem a posteriori desumptam a propria operatione hominis, quae est intellectio ; ergo a propria forma hominis.
Respondet instari posse, dato quod intellectio sit a solo phantasmate aut objecto, tanquam causa totali efficiente, et principio elicitivo, ad quod se habet intellectus tantum passive. De hac opinione agit in 1. dist. 3. quaest. 1. Instantia autem insinuata in hoc potissimum urget contra hanc rationem, quia actus intelligendi, ut est ab ipsa anima elicitive, potissimum probat eam esse formam corporis. Caeterum, etiam format ipse rationem in sensu formali, quia intellectio est propria operatio hominis, ex Philosopho, et distinguitur contra factionem seu actionem transeuntem, et in ea consistit felicitas hominis, ex eodem Philosopho ; ergo inest secundum propriam formam hominis.
Deinde, homo cognoscit actu non organico quem experimur in nobis, quae cognitio non extenditur ad certum genus sensibilium,sicut cognitio organica, et illo actu differentiam omnium sensibilium cognoscit.
Si respondeatur quod illa cognitio sit secundum totum, et non secundum organum, vel si dicatur inesse secundum phantasiam, quia hac laesa impeditur talis inter se actus, utramque rejicit Doctor, tum quia per cognitionem illam cognoscimus aliquid, quod excedit totum genus sensibilium, et ideo impeditur talis cognitio laesa phantasia ob subordinationem potentiarum in operando.