In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Probat illam consequentiam positam n. 6. Homo formaliter intelligit ; ergo anima intellectiva est ejus forma, quia intellectio non potest recipi in parte organica, nec in toto, alioquin esset extensa ; ergo habet subjectam inextensum, scilicet animam, quae necessario erit forma hominis, quia non materia ejus. Probat etiam ex libera operatione voluntatis eamdem consequentiam.
(o) Consequentia primi enthymematis probatur sic : Si talia actus est in nobis formaliter, cum non sit substantia nostra, quia quandoque inest, quandoque non inest, ergo oportet dare sibi aliquod receptivum proprium; non autem aliquod extensum, sive sit pars organica, sive totum compositum,quia tunc ista esset extensa: nec posset esse talis, qualis dicta est, circa objecta qualia dicta sunt ; ergo oportet quod insit secundum aliquid inextensum: et quod illud sit formaliter in nobis, illud non non potest esse nisi anima intellectiva, quia quaecumque alia forma est extensa. Vel aliter potest probari ista consequentia, eundo ad conditiones objecti illius actus, quia quaelibet forma inferior intellectiva, si habet operationem, habet praecise respectu objecti sub rationibus oppositis istis rationibus dictis ; ergo si habemus operationem circa objectum sub istis rationibus, illud non inerit nobis secundum aliquam formam aliam ab intellectiva: ergo inest nobis secundum intellectivam ; ergo intellectiva formaliter inest nobis, alioquin aliter non essemus formaliter operantes secundum illam operationem.
Ex secunda operatione humana, scilicet voluntate, potest probari idem, quia homo est dominus suorum actuum, ita quod in potestate ejus est determinare se ad hoc, vel oppositum, sicut dictum est dist. 25. 2. quaest. 1. et etiam non tantum ex fide, sed etiam per rationem naturalem. Illa autem indeterminatio non potest poni in aliquo appetitu organico vel extenso, quia quilibet appetitus organicus, vel materialis, determinatur ad certum genus appetibilium sibi conveniens, ita quod illud apprehensum non potest non convenire, nec appetitus non approbare: ergo voluntas, qua sic indeterminate volumus, est appetitus non alicujus talis formae, scilicet materialis, et per consequens est alicujus excedentis omnem talem ; hujusmodi ponimus intellectivam, et tunc si appetitus ille sit formaliter in nobis, quia et appetere, sequitur quod forma illa sit forma nostra.
COMMENTARIUS, (o) Consequentia primi Emtliymanatis probatur sic, etc. Enthymema habetur g De secundo,ad proposilum,etc. cujus antecedens hactenus probavit, nempe quod intellectio sit propria operatio hominis, consequens enthymematis est; ergo est a propria forma homiliis, quam hic probat. Intellectio est in nobis formaliter, non per modum formae substantialis, quia aliquando est, aliquando non inest; ergo per modum accidentis, et consequenter habet suum receptivum proprium. Sed illud non est aliquid extensum, sive ut pars organica, sive ut totum compositum, quia sic intellectio esset extensa, et consequenter non esset taliter, aut talium objectorum, de quibus est, ut probatur in praemissis; ergo ejus subjectum est aliquid inextensum; illud vero est anima rationalis sola, ergo, etc. Format secundo eamdem probationem ex natura objecti intelligibilis, etnon sensibilis, et ratio est clara ex textu. Secundo, probat eamdem consequentiam ex libertate voluntatis, quae etiam lumine naturali est nota evidenter, et non solum per fidem. Haec libertas nequit inesse per appetitum organicum,quia hic tantum fertur in aliquod materiale et sensibile, et ducitur necessario non potens non approbare delectabile sensibile et materiale, et consequenter appetitus rationalis excedit quantum ad objectum et modum operandi, totum genus appetitus sensibilis et materialis: ergo sicut appetitus liber. est in nobis formaliter, ita etiam forma, in qua est formaliter, est in nobis et illa est anima intellectiva. Haec ratio deducitur ex modo operandi, et abstractione objecti, et probat appetitum esse immaterialem, et formam a qua procedit. Hae sunt rationes potissimae, quibus probatur propositio prima via naturali, et eas existimat Doctor demonstrativas. Fusius autem deduci possunt singulae adductis responsionibus tam Averrois quam aliorum, qui negarunt animam esse immaterialem, easque impugnando ; sed quia non est propositi hanc quaestionem hic prosequi, ideo per compendium eas percurrimus, et veritatem contrariam supponimus ex dogmate fidei: quod fuse alii in hac materia prosequuntur proprio loco.