In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(p) De secunda propositione, etc. Aggreditur secundam propositionem, nempe an immortalitas animae sit demonstrabilis ? Adducit varias auctoritates pro hac, quas D. Thomas et Richardus citant ex Philosopho, quae auctoritates etsi monstrent Philosophum docuisse immortalitatem animae, non faciunt demonstrationem ; potissima autem ratio demonstrandi sumitur ex eo quod anima sit immortalis, ut in prioribus demonstrandum est. Ex hoc sequitur, quod sit incorruptibilis, independens a materia, sicut in operatione, sic etiam in esse, quod sit simplex, quod sit incorruptibilis per se et per accidens. Alia demonstratio sumitur ex divina providentia quoad retributionem justitiae post hanc vitam respective ad opera bona et mala, quae non retribuuntur in hac vita: ergo ut fiat retributio, debet anima post hanc vitam manere ex divina providentia.
Objicit Doctor Philosophum 7. Met. text. com. 60. ubi contendit solas partes materiales manere post totum, formam autem non manere: anima autem est forma hominis, ergo. Deinde, 1. de caelo t. com 102.106. et 3. Physicorum, cap. de Infinito, docet quod incipit et habet principium, etiam desinere.