Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 2.)) Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, 1620 quid debent cogitare? Quasi ibi jam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit (Joan. VIII, 44) . Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Jerusalem, In lumine tuo, inquit, videbimuss lumen; non, in lumine meo: et, Apud te, inquit, fon vitae; non, apud me. Et quid adjecit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare (Psal. XXXV, 10, 12, 13) . Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi jam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Cujus Jerusalem? Solet enim dici et ista Jerusalem; sed ista Jerusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Jerusalem, quando ista Jerusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis hujus eloquitur, quia dicit, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem? nonne illa est Jerusalem, cui dixit Dominus, Jerusalem, Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te (Matth. XXIII, 37) ? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Jerusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Jerusalem matrem nostram (Galat. IV, 26) , de qua dicit Apostolus, aeternam in coelis (II Cor, V, 1) .