In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis ?
D. Thom. D. Bonav. Argentin. Suarez citati pro quaest, praecedenti. August. 12. de Civit. cap. 13. Arist. 2. de generat. in fine. Radii guarta parte Controver. 15. art. 3. Vide Scot. 7. Metaph. quaest. 8. 9. 10. et in Timor. g Materia est. et g Non potest probari animam, et 2. Phys. quaest. 4.
(a) Tertio quaero, utrum natura possit esse causa activa resurrectionis? Quod sic, quia in natura est potentia passiva ad resurrectionem, et naturalis: anima enim naturaliter inclinatur ad materiam perficiendam, et e converso materia naturaliter ad animam, ut ad perfectionem; sed omni potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis, alioquin talis potentia passiva esset frustra: ergo est aliqua potentia activa naturalis respectu resurrectionis.
Praeterea, in natura est duplex processus : unus componendo, alius resolvendo, et a quo unus incipit, in illud alius terminatur, et e converso ; ergo uterque videtur aeque subesse actioni naturae, quia uterque est terminus utriusque: sed natura potest resolvere compositum istud in componentia: ergo e converso ex componentibus potest producere istud compositum.
Praeterea, corrumpatur aer in ignem, postea ignis in aerem, deinde e converso aer in ignem; ille secundus ignis videtur idem cum primo, quia eadem materia, et potest esse quod habeat idem efficiens cum primo igne. Nunc autem secundum Philosophum, 8. Metaph. 3. cap. Si materia eadem, et efficiens idem, et effectus idem; si ergo natura potest eumdem ignem reducere, pari ratione et eumdem hominem.
Oppositum, Dionysius de div.nom. cap. 6. de resurrectione dicit: Rem vetustati visam contra naturam,mihi autem et veritati supra naturam.
Praeterea,animal perfectum non potest produci aequivoce, sicut Commentator arguit contra Avicennam 8. Physicor. Commento 46. eujus textus incipit : Utrum unumquodque movetur: homo ergo, cum sit animal perfectissimum, non potest produci a natura, nisi productione univoca; sed resurrectio non est productio univoca, quia non generatio: ergo, etc.