Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 1.)) Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo illud dicit: et non, Ad te, Domine, levavimus oculos nostros; sed, Ad te, Domine, levavi oculos meos. Debetis quidem putare unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3) . Quis est qui clamat a finibus terrae? quis unus homo diffusus est usque ad fines terrae? 1631 Unusquisque homo in regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas Christi, de qua dictum est, Dabo tibi gentes hoereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) , ipsa clamat et dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur: nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum vides; et sentis jam quidem te habere felicitatem secundum oculos stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo cantas Canticum graduum, et cantando Canticum graduum, dicis, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.