In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Posse naturam absolute reproducere corpus mixtum, ex dietis in tertia sententia ; id tamen non posse eo modo quo flet in resurrectione universali, quia subito reparabuntur corpora humana de cineribus vel aliis, in quibus fuerunt resoluta, quod agentibus naturalibus est impossibile.
(h) De secundo articulo principali, absolute possibile est naturae reducere corpus mixtum idem, supposita tertia opinione in praecedenti articulo; sed non est possibile reducere idem eodem modo quo reducetur. Prima conclusio pro? batur, quia si tertia opinio in praecedenti articulo sit vera, quandocumque materia tota eadem approximatur agenti eidem sine impedimentis, potest idem reduci, nec tantum eidem agenti numero, sed eidem secundum speciem, quia identitas secundum speciem in agente aequivalet identitati numerali. Probatio, si in isto instanti hic ignis ex illo ligno generat ignem hunc, et si in eodem instanti ille alius ignis esset approximatus eidem ligno, generaret eumdem ignem ; sed possibile est totam materiam, ex qua formabatur corpus istud, alias in generatione naturali, esse iterum sub forma seminis, et menstrui in alia matrice, sicut probatur per dictum Gregorii, Moral. 4. et ponitur lib. 2. distinct. 20. quaest. 2. ergo tunc in alia matrice formaretur idem corpus mixtum.
Secunda conclusio est mihi certior, quia ista dependet ex quibusdam, si opinio tertia dicta sit vera. Illam secundam probo, quia tota natura activa est alligata cuidam ordini formarum in transmutatione, ita quod tota natura non posset immediate post acetum inducere vinum: solus autem Deus in agendo non limitatur ad illum ordinem ; et maxime ille est ordo necessarius respectu agentis naturalis, quando proceditur ab imperfecto ad perfectum, quia illud non potest pluribus, sed paucioribus modis produci. Nunc autem mixtum istud est perfectum inter illa corruptibilia, et ideo ad ipsum determinatur magnus ordo in formis praevius secundum ordinem naturalem, utpote seminis, sanguinis et carnis, etc. Nunc autem tales formae non praecedent illam formationem corporis eo modo quo tunc reparabitur, quia subito reparabitur de cineribus vel pulveribus, vel aliis, in quibus fuerat prius resolutum; ergo tota natura creata non poterit reparare illud corpus eo modo quo tunc reparabitur.