In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
?
D. Thom. quodlib. 4. art. 5. opus. 9. cap. 82. Richard. hic art. 3. quaest, i. Capreol. quaest. 11. Palud. quaest. 2. et 3. Bassol. quaest, 4. Sotus dist. 44. Duranti. hic quaest. 3. Henr. quodlib. 7. quaest. 16. Aegid. Theor. 1. Suar. tom. 2. in 3. p. disp. 44. s. 6. Vide Scot. 7. Met. q. 12. ad 2. mot. princ, et g. Mel. quaest. 12. et in Theor. g Actio naturalis potest subesse, et 2. Phys. quaest. 4.
(o) Quarto quaero, utrum resurrectio sit naturalis? Quod sic, secundum Damascenum lib. 3. cap. 14. Quod commune est omnibus in eadem specie, naturale est; resurrectio est hujusmodi; ergo, etc.
Praeterea, motus est naturalis, qui terminatur ad quietem naturalem, quia naturaliter movetur mobile ad illud in quo naturaliter quiescit; et pari ratione mutatio est naturalis quae terminatur naturaliter ad formam naturaliter perficientem mutabile ; sed resurrectio est hujusmodi, quia perfectibile naturaliter perficietur illa forma reunita; ergo, etc.
Oppositum, Dionysius de div. nam. cap. 16. dicit de resurrectione, ipsam visam esse supra naturam ergo non est naturalis. Praeterea ad cognoscendum effectus naturales potest pertingi per rationem naturalem ; non sic ad resurrectionem, ex 2. quaest, hujus dist. ergo, etc.
Praeterea, quod naturale est, evenit ut in pluribus, non tantum suppositis, sed etiam temporibus, quia evenit quoties causa ejus,-quae naturalis est, non est impedita: est autem impedita in paucioribus ; sed resurrectio tantum semel evenit: ergo, etc.