Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
10. Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito iniquitatum suarum, sive occulto judicio Dei, sive manifesta damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat. Et cum ei dictum fuerit, Quare non bene vixisti? ecce quo venisti male vivendo: ille respondet, Quare illi qui bene vivunt, ista patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6) . Et si Unicum sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32) , quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in hoc psalmo, cum diceret, Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis: quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant insultare? Certe ergo, Opprobrium eis qui abundant: an forte nullus invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat (Luc. XXIII, 39) ? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus ait, Opprobrium eis qui abundant? Si diligenter discutiamus, et ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se justitia putat, et inde superbit, quod pejus est. Qui videntur non abundare pecunia, justitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in calamitatibus se justificant, Deum accusant, et dicunt: Quid admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua 1638 mala, nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit, Ecce manifeste feci multa; sed multos video pejora fecisse, et nihil mali pati. Justus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus justitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi videtur injuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione hujus mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et quid miramini ? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare justitia.