IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Collectio partium corporum seu cinerum het per Angelos, et non in instanti, sed in tempore. Prima pars ex Matth. 21. 1. Thess. 4. docent Chrysost. hom. 8. in Joan. August. in Enchir. 88. et 3. Trinit. 4. Alens. 4. part. quaest. 134. m. 1. Henriq. citans multos. 1. de ult. fine, cap. 21. Controversia est an deferent partes dispersas, vel cineres ad vallem Josaphat, vel an singuli surgent de suis monumentis ; de quo infra num. 12. et ibi in Schol. Secunda pars patet, quia Angelus non potest movere corpus in instanti, ex 2. dist. 8. quaest, unic.
(b) Respondeo, cum resurrectio secundum Damascenum, ut dictum est, sit iterata surrectio ejus quod ceci dit; cecidit autem primo totus homo per separationem intellectivae a corpore, et secundario cecidit illud corpus mixtum per corruptionem in aliud, vel alia ; et conversus sit ordo generationis et corruptionis, ac per hoc oporteat prius ordine naturae corpus reparari quam animam reuniri, illam autem reparationem corporis praecedit collectio partium materiae, quae dispersae erant per resolutionem corporis in diversa, statim vel cum mora. Primo oportet videre de isto praeambulo resurrectionis, quod est collectio partium corporis. Secundo de inductione formae corporis in materiam illam. Tertio de unione animae ad corpus illud.
(c) De primo dico, quod fiet ministerio Angelorum, et ideo in tempore. Antecedens patet ex dicto Salvatoris Matth. 24. Mittet filius hominis Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad ter minos eorum; quod est dictu, quocumque dispersae fuerint partes materiae corporis in elementa, sive in ignem, sive in terram, a summis caelorum usque ad terminos eorum, sive in quodcumque corpus medium, aqueum, aereum, vel imperfecte mixtum a quatuor ventis, omnes materiae partes recolligentur et reunientur. Consequentia apparet per hoc quod di ctum est in 2. lib. dist. 8. quaest, unica, quod Angelus non potest movere corpus in instanti.