In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Respondeo, cum resurrectio sit, etc Haec est definitio resurrectionis, ut sit iterata surrectio ejus, quod cecidit. Ita Damascenus et multi alii Patres. Cecidit autem primo compositum per resolutionem, corpus postea per corruptionem, et conversionem in alia; et hic est ordo corruptionis, cui opponitur ordo generationis, qui incipit a formatione corporis: mox progreditur ad compositionem totius per animationem. Ideo primo hic agit Doctor de collectione cinerum, seu materiae, eam describens, ex Matth. 24. ut fit cum tuba et voce magna, Joan. 5. dicitur Vox filii hominis : Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, etc. 1. ad Thess. 4. Quoniam ipse Dominus in voce et in jussu Archangeli, et in tuba Dei, etc. 1. ad Cor 15. In novissima tuba ; canet enim tuba, etc. Sophon. 1. Juxta est dies Domini, dies tubae et clangoris. Has voces esse diversas aliqui docent, communius tamen Interpretes sumunt pro eadem voce; fore autem sensibiles docent Hieronym. epist. 61. ad Pammachium, Chrysost. homil. 38. in Joannem, Gregor. lib. 17. Moral. cap. 21. et terror illius diei id insinuat, et proprietas Scripturae, et emphasis illorum verborum Pauli : In novissima tuba, (canet enim tuba) et mortui resurgent. Item, Majestas Judicis et auctoritas, quod consonum est etiam promulgationi legis in monte Sinai, in qua canebat tuba, et ostensioni potestatis Filii Dei universalis, quae tunc per judicium manifestabitur. Aliqui existimant ex ore Christi promendam, alii solo ejus imperio Archangelum tanquam praeconem. De hoc nihil certi constat, sicut etiam incertum est, an una erit vox, an multiplex, et cum subordinatione. Ut ergo transeamus ad conclusionem, ita Doctor :
(c) De primo modo dico, quod flet ministerio Angelorum, etc. Haec patet ex verbis Matthaei citatis a Doctore, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum, etc. quae bene explicat in textu. Conclusio est communis omnium Theologorum. Dubitant aliqui an collectio cinerum tantum fiet per Angelos bonos, de quibus agitur ; an etiam collecturi sunt cineres reproborum, vel hoc ministerium remittetur daemonibus. Solus in praesenti dist. art. 4. quaest. 1. id sentit, et probabilem docet Suarez, sicut et separationem bonorum a malis, de qua Matth. 13. fieri per bonos ad dexteram, malorum vero fore per daemones ad sinistram. Contrarium tamen judicat probabilius. Hanc partem etiam judico magis esse de sententia Doctoris, qui discretionem ministerii non exprimit, et magis convenire formae extremi judicii, in quo judicandi sunt omnes etiam daemones per judicem, finali definitione, et detrudendi in carcerem paratum; nulla ergo indigentia, neque congruitas erit ministerii daemonum in hoc judicio, qui adesse tantum debent, ut recipiant sententiam damnationis, et non ut ministri Judicis. Deinde, haec collectio cinerum damnatorum ex omnibus aliis, in quae resoluta sunt nequit fieri sine communicatione doni supernaturalis revelalationis, quia nequeunt daemones naturali lumine, neque Angeli cognoscere illos cineres prae reliquis; hoc autem donum non congruit tum conferre daemoni, quando jam recepturus est terminum, et finalem sententiam. Accedit quod haec collectio tantum tribuatur a Scriptura Angelis: Mittet filius hominis Angelos suos cum tuba et voce magna, etc. Quamvis ergo ibi fiat mentio electorum, intelligitur vel pars pro toto, vel certe electorum, quia ipsorum tantum est resurrectio proprie dicta ad vitam, reproborum erit ad mortem sempiternam et damnationem 2. Machab. 7. Tibi enim resurrectio ad vitam non erit, etc.
Secunda conclusio Doctoris est, hanc collectionem fore cum motu locali ; est recepta communiter, et eam probat Doctor, quia ut patet ex 2. distinct. 8. quaest, unica, Angelus nequit movere corpus in instanti. Unde cum haec collectio ministerio Angelorum, et propriae virtuti remittenda est, non est quod nova, et non necessaria miracula fingamus, aut assistentiam extraordinariam Dei, quia naturae effectus id non exigit, neque Scriptura aliquam circumstantiam exprimi , ex qua posset colligi.