IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Formationem corporum futuram in instanti, quia flet a solo Deo, et forma corporeitatis in instanti produci petit, nec est hic assignare ullam rationem successionis, ex iis quas tangit Comment. 1. Physic. cap.de Vacuo. De quo late Doctor, 2. dist. 2. q. 9. fin. Movet dubium, an inde sequatur fieri motum localem in instanti, et respondet affirmative, imo regulariter in generatione id contingit. Quod ait formam substantialem sine repugnantia posse successive induci a multis, impugnatur. Sed idem tenent etiam de fieri Angeli, Solus 6. Physicor. quaest. 3. con. 6. Tolet. quaest. 4. con. 4. Plaza, quaest, ult. Pereira. lib. 14. cap. 9. prop. 3. Doctor loquitur de forma extensa tantum, alii etiam de forma inextensa.
(d) De secundo dico, quod illa formatio corporis erit in instanti, quia fiet immediate virtute divina, nam Angelus non poterit illam formam substantialem inducere in materiam. Virtus autem divina etsi possit successive agere, et successive inducere formam, sicut virtus creata et forma substantialis posset successive induci, quod aliqui negant; tamen magis congruit quod illa virtus formam indu cibilem in instanti inducat ininstanti, quia nunquam est successio necessaria, nisi propter aliquem defectum agentis. Nam omnes illae causae tactae a Commentatore 4. Physic. cap.de Vacuo, mobilis ad motorem, et mobilis ad medium, et medii ad motorem, reducuntur finaliter, sicut alias tetigi, ad imperfectionem virtutis agentis: propter quam imperfectionem potest sibi mobile resistere non absolute, sed ut respicit terminos,
et medium per quod transferendum est a termino in terminum: nunc autem illa virtus nullam potest habere imperfectionem; haec autem forma inducibilis est in instanti, patet, quia potest perficere in instanti.
(e) Sed hic est dubium, quia tunc sequitur quod motus localis erit in instanti. Probatio, quia corpus illud formatum erit densius vel rarius pulveribus illis, ex quibus formatur: et sive sic, sive sic, vel majorem locum occupabit, quam illud ex quo generatur: vel minorem, et sic est motus localis non tantum ipsius, sed aeris circum stantis. Secundo, quia illud corpus erit alterius figurae, quam illud cx quo formatur: ergo occupabit locum suae figurae proportionaliter correspondentem, et ita ut prius.
Concedo conclusionem istorum argumentorum, quod accipiendo generaliter motum localem (prout quando generatum succedit corrupto, occupans majorem vel minorem locum quam corruptum, dicitur aliqua loci mutatio, quia majoris vel minoris loci occupatio, licet non ab eodem corpore in actu), sic in instanti est loci mutatio ; nec solum sic, sed aer circumstans statim pellitur, si corpus est majus, vel sequitur, si corpus est minus, et quidem in primo instanti, quando scilicet pellitur, concedo ; quod in instanti pellitur, et hoc a virtute divina immediate, quia illa immediate ponit corpus majus, ubi fuit minus.
(f) Nunc autem quod effective movet localiter unum corpus, effective expellit aliud corpus, et pori.
ipsum corpus motum effective expellit aliud, sicut nec calor in ligno expellit effective frigus a ligno, sed ipsum calidum, quod effective causat calorem in ligno, effective expellit frigus ab eo. Possibile tamen est virtuti divinae ponere istud corpus majus in ubi, et conservare ibi corpus quod prius, et tunc duo corpora simul; sed tunc esset novum miraculum ultra subitam positionem corporis majoris hic. Si autem simul cum hac positione corporis hic expellat aliud, non est nisi unum miraculum. Quando autem corpus genitum est minus corpore corrupto, aliud est, tunc enim vel Deus immediate movebit omnem aerem circumstantem, ut contingat minoris corporis superficiem ; vel potest non movere, quia hoc non est necesse simpliciter, ad hoc quod corpus minus sit hic, quia potest Deus dimittere naturam sibi; et cum natura non possit movere aerem in instanti, ut applicetur lateribus illius corporis minoris, erit ibi vacuum ad tempus, quousque scilicet natura possit aerem circumstantem contiguare corpori illi. Ex quo patet, ponendo, quod Deus subito faciat corpus minus (quod non includit contradictionem) et dimittat aerem circumstantem sibi, et actionem naturae, vacuum erit per tempus: non ergo vacuum esse in universo includit contradictionem, imo si natura faceret in instanti minus ex majore, videretur posse concludi vacuum esse per tempus sjne divino miraculo,