Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Quid ergo isti cantant? haec membra Christi quid cantant? Amant enim, et amando cantant, desiderando cantant. Aliquando cum tribulatione cantant, et aliquando exsultando cantant, cum in spe cantant. Tribulatio enim nostra in praesenti saeculo, spes vero nostra de futuro saeculo: et nisi in tribulatione praesentis saeculi consoletur nos spes futuri saeculi, perimus. Gaudium ergo nostrum, fratres, nondum est in re, sed jam in spe. Spes autem nostra tam certa est, quasi jam res perfecta sit: neque enim timemus promittente Veritate. Veritas enim nec falli potest, nec fallere: bonum est ut haereamus illi; illa nos liberat, sed si manserimus in verbo ejus. Modo enim credimus, tunc videbimus: cum credimus, spes est in isto saeculo; cum videbimus, res erit in futuro saeculo. Videbimus autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) : tunc autem videbimus facie ad faciem, cum hahuerimus corda mundata. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Unde autem corda mundantur, nisi per fidem, sicut Petrus ait in Actibus Apostolorum: Mundans fide corda eorum (Act. XV, 9) Mundantur autem corda nostra per fidem, ut possint esse idonea capere speciem. Ambulamus enim nunc per fidem, nondum per speciem; sicut Apostolus dicit, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Et quid est, peregrinamur? Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem (II Cor. V, 6, 7) . Qui ergo peregrinatur, et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed jam est in via; qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus, tanquam in via simus; quia ipse Rex patriae factus est via. Rex patriae nostrae, Dominus Jesus Christus; et ibi veritas, hic autem via. Quo imus? Ad veritatem. Qua imus? Per fidem. Quo imus? Ad Christum. Qua imus? Per Christum. Ipse enim dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) . Dixerat autem aliquando credentibus in se: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Id. VIII, 31 et 32) . Et cognoscetis, inquit, veritatem, sed si manseritis in verbo meo. In quo verbo? Sicut dicit Apostolus, Hoc est verbum fidei quod praedicamus (Rom. X, 8) . Primo ergo verbum fidei est; in quo 1641A verbo fidei si manserimus, cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos. Veritas immortalis est, veritas incommutabilis est: veritas illud Verbum est de quo dicitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quis hoc videt, nisi corde mundato? Unde mundantur corda? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14) . Quod ergo manet Verbum in se, veritas est ad quam venimus, et quae nos liberat: quod autem praedicatur verbum fidei, in quo nos vult Dominus permanere, ut cognoscamus veritatem; hoc est, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Credis in Christum natum in carne, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud Deum.