Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Nunc dicat, quia jam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui jam evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et nos in corde jam triumphantes; et tanquam ibi et nos simus, sicut in superiore psalmo dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem (Psal. CXXI, 2) . Nondum ibi erant, sed in via erant: tanta autem laetitia erat 1642 festinantium, et tanta perveniendi spes, ut adhuc in via positi et laborantes, jam sibi illic constituti viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho qui erit in futuro saeculo, quando insultabimus morti jam finitae, jam consumptae; quando dicemus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ? jam conjuncti Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista quis evaderet, nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel; securus enim dicit Israel, Nisi quia Dominus erat in nobis. Quando? Cum insurgerent homines super nos. Noli ergo mirari: victi sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.