Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Ergo, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos. Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis? quid facerent? Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos absorbuissent; non prius occidissent, et sic absorbuissent. O immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro, Macta et manduca (Act. X, 13) , dictum est; non, Vivos absorbe. Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, forsitan vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Quia in Ecclesiae corpus nemo intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) ; non potest esse nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Surrexerunt enim multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt, Nisi quia Dominus erat in nobis; quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et 1643A lingua consentiunt. Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus: Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc vitam, et dulcedo vitae hujus tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere jubebantur , quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum. Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse, vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur, absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt tribulationibus, exsultant et dicunt, Dicat nunc Israel; dicat exsultans, dicat securus, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.