IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Magistri, id tantum quod accipitur a parentibus esse de veritate naturae humanae, et nihil alimenti converti in illud, sed in se multiplicari, sicut panes in Evangelio, refutatur efficaciter quatuor rationibus.
(b) Circa istam quaestionem, ex quo homo componitur ex corpore et anima, et anima semper manet eadem, oportet videre de corpore organico, quomodo redit idem ; quia vero corpus illud componitur ex multis partibus organicis et heterogeneis, quae distinctio partium requiritur propter multitudinem operationum, quarum anima est principium propter sui perfectionem, oportet videre de identitate partium heterogenearum. Et quia partes illae heterogeneae componuntur ex partibus homogeneis, oportet videre identitatem in homogeneis. Primo ergo qualiter pars homogenea, puta caro, in continua nutritione maneat eadem, et non eadem: secundo, quomodo redeat eadem, quae fuit primo in corpore mortali.
(c) De modo nutritionis est una opinio, quae dicit quod nihil de nutrimento transit in veritatem humanae naturae, sed tantum illud est de veritate humanae naturae, quod contrahitur a parentibus. Illud autem in se multiplicatur, ut fiat augmentatio. Exemplum de multiplicatione panum Evangelicorum ; quod autem generatur ex nutrimento, quasi fomentum adhaeret calori naturali, ne extinguatur, sicut oleum adhaeret lychno; et ita requiritur nutrimentum, quamvis non convertatur in veritatem humanae naturae.
Contra hoc primo, quia non minus perfecta est vegetativa in homine quam in bruto ; ergo non minus potest in hanc operationem vegetativae, quae est nutrire, eo modo quo nutrire est convertere substantiam alimenti in substantiam alendi, quia sic est in bruto; ergo per vegetativam in homine potest fieri talis converso. Et confirmatur, ita enim generatur homo imperfectae quantitatis, sicut bruta, et ita fit in eo deperditio continua partium sicut ibi; ergo ita oportet esse augmentationem et restaurationem deperditi hic sicut ibi; ibi autem est per hoc quod terminus augmentationis est aliquid de esse ipsius substantiae nutriendi et augmentandi.
Praeterea, secundum istam viam non possemus ponere augmentationem possibilem in homine nisi per miraculum, sicut patet de illa multiplicatione panum ; quare ergo magis deficeret natura illa quam natura bovis, quoad hoc quod est acquirere quantitatem perfectam post imperfectam.
Praeterea, secundum illam viam sequeretur quod in homine esset aliqua caro simpliciter incorruptibilis per totam vitam suam, vel si corrumperetur, nunquam posset restaurari, quia non nisi per nutrimentum, quod negatur. Utrumque est inconveniens. Primum, quia illa pars incorruptibilis esset alterius speciei a caeteris partibus carnis corruptibilibus. Secundum, quia semper minus esset in homine de veritate carnis humanae.
Praeterea, partes carnis, quae generantur de nutrimento, sunt vere animatae, etiam anima intellectiva: ergo sunt vere de substantia viventis tali vita. Antecedens, licet videatur manifestum, tamen probari potest, quia quaelibet est animata anima sensitiva, quia in qualibet potest exerceri aliqua operatio sensitivae, ut tactus ; quaelibet etiam est animata anima vegetativa, quia quaelibet debitae quantitatis potest aliquam actionem vegetativae habere: sensitiva autem et vegetativa in homine, eadem anima est cum intellectiva, ex 2. lib. dist. 1. q. 6. et dist. 11. art. 2. q. 1.