In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad primum, ponit duas sententias de costa Adae, an fuerit ei superflua, necne, et fuisse superfluam putat magis verisimile. Ita Alens. 2. part. quaest. 58. m. 4. D. Thom. 1. part. quaest. 92. art. 3. D. Bonav. 2. dist. 18. art. 1. q. 2. Richard. art. 1. q. 2. Tost. in Gen. quaest. 358. et seq. Oppositum tenent Catharin. in Gen. et Perer. ibi. 1. 4. ad secundum, partem, quae fuit de veritate naturae in pluribus, ejus esse in quo purior fuit, et magis de veritate naturae, v. g. si fuit unius in generatione, et alterius in nutritione, primo debetur ; si vero aequaliter fuisset in utroque, ei qui prius habuit, deberetur. D. Thom. hic, quaest. 1. art. 2. quaest. 4. et August.
(o) Ad argumenta. Ad primum dico, quod illa costa non fuit de veritate naturae in Adam, quia praeter illam habuit costas sufficientes, secundum quod competunt homini communiter; illa autem fuit sibi data tanquam superflua quoad suppositum, sed necessaria quoad intentionem naturae ; sicut in masculo est semen, non tanquam aliquid naturae illius suppositi, sed propter generationem alterius suppositi est in illo tanquam in vase (unde non est animatum anima istius), ita fuit de illa costa. Vel si omnino fingatur, quod illa fuit costa simpliciter sibi necessaria, sicut pars integralis, respondeo, sequitur, replevit carnem pro ea, id est, loco ejus aliam costam formavit. Primum verius credo: sed dato secundo, non resurget in Adam costa translata, sed alia.
Ad aliud, credo quod nunquam fuit, nec erit usque ad finem mundi aliquid aeque de veritate humanae naturae in duobus suppositis; et ideo resurget praecise in uno, in quo magis fuit de veritate ; magis, inquam, vel quia in ipso purius, vel quia magis de intentione naturae, pars ejus. Si autem omnino contendatur, quod simpliciter et aequaliter fuit de veritate naturae utriusque, dico quod resurget in illo in quo prius fuit animata: et hoc dicit Augustinus, et ponitur in littera : Redditur illi animae, quae illam primitus, ut homo fieret, animavit. Et istud est rationabile, quia post primam animationem facta est illa caro illius hominis, et per consequens, etsi postea quasi usurpetur ab alio, non amittitur illa prima habitudo ejus ad hanc * materiam.
Si autem illi, in quo fuit secundo de veritate naturae, sufficiant ad quantitatem debitam partes aliae, quae fuerunt corporis sui in successione vitae suae per nutritionem, ex illis reparabitur corpus debitae quantitatis, quia istae fuerunt animatae ista anima, et essentialiorem ordinem habuerunt ad illam animam, praeter illud quod in alio resurget, quia ad aliam animam habuit essentialiorem habitudinem quam ad istam. Si vero praeter illud quod in alio resurget, partes nutrimentales, quas ille successive habuit, non sufficiant ad debitam quantitatem corporis illius, supplebit, unde voluerit, Omnipotens.
(q) Ad aliud, si possibile esset, quod praecise idem esset semen in duobus, et per consequens idem esset primo de veritate naturae in duobus suppositis (quod tamen nunquam credo fuisse, nec fore), illud resurget in primo.
Ad aliud dico, quod non est similis ratio de toto et de parte, quia primo intenditur restauratio ejusdem totius in resurrectionem: non ergo partis, maxime de illa parte, quae non est principalis, sine cujus identitate totum potest esse idem. Sed si arguas de parte principali, cujus unitas requiritur ad unitatem totius, dico similiter de illa, sicut dixi de toto, quia partes homogeneae sufficientes ad quantitatem ejus debitam, resurgent in illa parte organica; et hoc illae, quae prius fuerunt de veritate naturae illius partis, (prius, inquam, duratione) si fuerunt aequaliter de veritate alterius, et quantum ad puritatem, et quantum ad intentionem naturae: si autem in aliquo alio principalius altero illorum modorum, in alio resurgent.