Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 1.)) Sicut jam meministis, ex ordine nobis tractantibus iste psalmus est centesimus vicesimus quintus, qui inter illos psalmos est, quorum est titulus, Canticum graduum. Est autem, sicut nostis, vox ascendentium: quo, nisi ad illam supernam Jerusalem, matrem omnium nostrum, quae est in coelis (Galat. IV, 26) ? Quae superna est, ipsa et aeterna: haec autem quae in terra fuit, umbram habebat illius. Itaque ista cecidit, illa permanet: haec implevit tempus praedicationis, illa tenet aeternitatem nostrae reparationis. Ab illa peregrinamur in hac vita, ad ejus reditum suspiramus: tamdiu miseri et laborantes, donec ad illam redeamus. Nec cives nostri Angeli dimiserunt nos in peregrinatione, sed annuntiaverunt nobis ipsum Regem venturum ad nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum : et docuit nos contemni, quia 1657A contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo, fratres, Prophetae antiqui, patres nostri, antequam Dominus Jesus Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati; quantum nos oportet desiderare, quo nos ipse praecessit, et unde nunquam recessit? Non enim Dominus sic venit ad nos, ut desereret Angelos: et illis mansit , et ad nos venit; illis mansit in majestate, ad nos venit in carne. Eramus autem ubi ? Si redemptor noster ille dicitur captivi tenebamur. Ubi ergo tenebamur, ut ille veniret redimere captivos? ubi tenebamur? Forte apud barbaros? Pejor est barbaris diabolus et angeli ejus. Ipsi antea tenebant genus humanum: ab eis redemit nos, qui non aurum neque argentum, sed sanguinem suum pro nobis dedit.