IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum anima separata possit intelligere quidditates sibi ante separationem habitualiter notas ?
Henricus quodl. 5. q. 14. D. Thom. 1. part. quaest. 89. art. 5. et hic quaest. 2. art. 1. Abnl. in 25. Matth. quaest. 580. Occham. 4. quaest. 2.
art. 1 Bellarm. ltb. 2. de Purgat. cap. 9. Conirabr. tract. de Anima separata disp. 3. art. 3. Goffred. Quodlib. quaest. 9.
Circa istam (a) distinctionem quadragesimam quintam, quaero quatuor. Primo, utrum anima separata possit intelligere quidditates sibi ante separationem habitualiter notas? Quod non, 3. de Anima: Phantasmata se habent ad intellectum, sicut sensibilia ad sensum; sed sensus non potest aliquam sensationem habere, nisi moveatur a sensibili: ergo nec intellectus aliquam intellectionem, nisi moveatur a phantasmate, sed tunc non movebitur a phantasmate.
Praeterea, 1. de Anima : Intelle ctus corrumpitur quodam interiori cor rupto ; illud interius non potest esse, nisi organum phantasiae; illuc autem corrumpitur in morte: ergo et intellectus.
Praeterea, nullus intellectus intelligit, nisi intellectus possibilis, quia agens non intelligit; sed possibilis non manet post mortem, quia 3. de Anima, intellectus passivus corrumpitur; possibilis est passivus, ergo, etc.
Oppositum 3. de Anima i Anima est locus specierum, non tota, sed intel lectus. Loci autem est salvare locatum: ergo intellectus salvat species: etc. Praeterea, Boetius 5. Consolationum : Receptum est in recipiente per modum recipientis; anima recipiens species intelligibiles, est incorruptibilis; ergo recipit eas incorruptibiliter. Praeterea, Avicenna 6. Naturalium 1. parte, cap. 6. Anima separata clarius videbit veritatem quam conjuncta ; et concordat cum illo.Sap. 9. Corpus quod corrumpitur aggravat animam.