In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Circa istam distinctionem, etc. In hac distinctione agit Magister de suffragiis defunctorum, et officio sepulturae. Item de oratione ad Sanctos, et quomodo oratio illa fiat nota ipsis Sanctis. Hanc secundam partem tangit Doctor, praemittens tres quaestiones, quibus resolvit virtutem naturalem intellectus separatae animae in ordine ad cognitionem. Prima est de intellecttone quidditatum, quarum species habuit in via, quando unita fuit materiae. Secunda est, an possit in eo statu aliquid naturaliter cognoscere de novo, quod prius non cognovit? Tertia est, an possit recordari praeteritorum? Quarta tandem est, quomodo Beati norunt orationes fidelium, et an pro ipsis vicissim orent?
In hac quaestione primo supponit dari species intelligibiles, ex qua suppositione resolvit easdem permanere in anima separata, et mediantibus illis habere actum conformem. Deinde movet quaedam dubia, et resolvit, ac tandem respondet ad argumenta principalia, seu liminaria quaestionis.