Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Et quasi diceres, Quando surgemus? modo jubemur sedere; quando erit nostra surrectio, quando fuit Domini. Ad eum attende, qui te praecessit: nam si non ipsum attendis, in vanum est tibi ante lucem surgere. Ipse quando exaltatus est? Cum mortuus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera, in resurrectione mortuorum spera, quia ille resurrexit et ascendit. Sed ubi dormivit? In cruce. Quando dormivit in cruce, signum gestabat, imo implebat quod significatum est in Adam: quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva facta est (Gen. II, 21, 22) ; sic et Domino cum dormiret in cruce, latus ejus lancea percussum est (Joan. XIX, 34) , et Sacramenta profluxerunt, unde facta est Ecclesia. Ecclesia enim conjux Domini facta est de latere, quomodo Eva facta est de latere. Sed quomodo illa non est facta nisi de latere dormientis, sic ista non est facta nisi de latere morientis. Si ergo ille non resurrexit nisi mortuus, tu exaltationem speras nisi post hanc vitam? Sed ut doceat te iste psalmus, quasi interrogares, Quando surgam? fortassis priusquam sedero? Cum dederit, inquit, dilectis ejus somnum. Dat hoc Deus, cum dormierint dilecti ejus; tunc surgent dilecti ejus, id est Christi. Omnes enim surgent, sed non quomodo dilecti ejus. Omnium est resurrectio mortuorum; sed quid ait Apostolus? Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51) . Resurgunt illi ad poenas; resurgimus nos quomodo resurrexit Dominus noster, ut sequamur caput nostrum, si membra ipsius sumus. Si autem membra ejus sumus, tunc sumus dilecti ejus, tunc ad nos pertinet illa resurrectio quae praecessit in Domino, ut lux surrexerit ante nos, nos post lucem: quia in vanum est nobis ante lucem surgere, id est, altitudinem quaerere antequam moriamur; cum Christus lux nostra non sit exlatatus in 1673 carne, nisi posteaquam mortuus est. Constituti ergo membra ejus, et in membris ejus dilecti ejus, cum somnum acceperimus, tunc surgemus in resurrectione mortuorum. Unus resurrexit, jam non moriturus. Resurrexit Lazarus (Joan. XI, 44) , sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi (Matth. IX, 25) , sed moritura; resurrexit filius viduae (Luc. VII, 15) , sed moriturus: resurrexit Christus, non moriturus. Audi Apostolum: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) . Talem spera resurrectionem; et propter hoc esto christianus, non propter felicitatem terrae hujus. Nam si propter felicitatem vitae hujus vis esse christianus, quando illa lux tua non hic quaesivit mundanam felicitatem; ante lucem vis surgere; necesse est ut in tenebris perseveres. Mutare, sequere lucem tuam; qua resurrexit , surge: sede prius, et sic surge, cum dederit somnum dilectis ejus.