Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tanquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Charitas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum (Psal. CXXVI, 4) ; et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios 1678 Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tanquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Charitati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent , quod ad hujus saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Jerusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor ejus tanquam vinea fertilis esset in domo ejus, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tanquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tanquam sagittae, et jaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Jerusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt, Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis? Et forte alius dicit illi: Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut majorem dolorem de illorum morte patiatur? Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum tantum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus ejus clausit oculos ejus. Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando jam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.