Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. In quo est castus? Jam iterum interrogo aliquid, quod vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur nobis (quanquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur; quem damnare, damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi dicat, Quid facis? nemo, Noli facere; nemo, Quare fecisti? Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis, non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis. Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia jam natus est timor castus, permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia; non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8) . Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret: Unam petii a Domino. Vide quomodo ardeat timor iste castus, amor verus, amor sincerus . Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid? Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae. Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: Ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal. XXVI, 4) ; id est, esse templum ejus, et protegi ab eo, hanc unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis , ad hanc unam si cor vestrum 1683 exercueritis , et hoc solum amittere timueritis, nec invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram sperabitis, et eritis in ejus corpore cui cantatur, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.