Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. Labores fructuum tuorum mandacabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, Fructum laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint, fructus laboris, ipse jucundat agricolam. Quid sibi vult, Labores fructuum tuorum manducabis? Modo labores habemus, fructus postea erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem, de qua paulo ante diximus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes; modo nos ipsi labores nostri jucundant, et laetos nos faciunt de spe. Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit jucundare; manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores suos, qui euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: quanto jucundius manducabunt fructus laborum, qui venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6) ? Et ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus; dictum est illis, Surgite posteaquam sedistis (Psal. CXXVI, 2) : id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? Qui manducatis panem doloris. Iste est labor fructuum, panis doloris. Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta suavitate