IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Decidit quaest, per duo dicta : Primum, in anima separata manet eadem memoria intellectiva, sed non eadem sensitiva, quae fuit in conjuncta. Secundum, separata recordatur omnium eorum, quae recordabatur conjuncta per sensitivam, non sensitive, sed intellective.
(u) Ad quaestionem ergo patet quod cum in anima conjuncta sit aliqua memoria intellectiva, illa remanet etiam in anima separata, et per consequens notitia habitualis omnium illorum, quae usque ad separationem in ea manserunt, et per consequens potest uti illis remanentibus ad .actum memorandi, sicut posset uti conjuncta, quia (sicut dictum est in praecedenti quaest.) omnes formae intellectuales, et operationes consequentes, quae poterant haberi a conjuncta, poterunt haberi a separata; memoria autem sensitiva (loquendo de totali potentia) non manet in anima separata, sicut nec aliqua potentia sensitiva. Dixi autem totali, quia etsi anima sit illud, quod est formale in potentia sensitiva, tamen potentia sensitiva formaliter includit formam quamdam totius compositi, ex corpore sic mixto, et anima perficiente proportionaliter ad actum correspondentem tali toti, et per consequens cum recordari sensitivae sit totius, illud non potest competere animae separatae.
Breviter ergo omnium eorum, quorum recordatur conjuncta, potest recordari separata, quia quorumcumque fuit memoria sensitiva, eorum fuit intellectiva, propter cognitionem intuitivam concomitantem omnem sensitivam perfectam; sed non omni recordatione potest recordari separata, qua potuit conjuncta.
(x) Si objicitur, sola species in memoria intellectiva non sufficiebat in anima conjuncta ad recordandum, sine alia in memoria sensitiva, ut est dictum in secundo articulo; ergo nec modo sufficit, quia non est modo perfectior quam prius. Responsum est in praecedenti quaestione in simili, quia nec modo possumus uti specie intelligibili sine phantasmate, tunc autem poterimus, non propter novam perfectionem, sed quia non est ibi ille ordo illarum potentiarum in operando, qui nunc est.
(y) Ad argumenta principalia. Ad primum concedo in homine esse memoriam sensitivam, sed ex hoc non sequitur quod nulla sit in eo intellectiva; non enim debet negari superiori cognitivae, quod est perfectionis in inferiori. Unde si Deus posset habere actura post tempus, nec haberet unum actum stantem in aeternitate, posset recordari, et sic Scriptura concedit eum recordari, in Threnis : Recor dare, Domine, quid acciderit nobis, in quantum scilicet ille actus, qui in se non est post tempus, consideratur ut coexistens priori tempori, et nunc isti, et sic quasi post tempus. Angeli autem, quia non omnes intellectiones habent perpetuas, possunt absolute recordari. Fatuum est enim dicere quod
Lucifer non recordatur se peccasse, nec boni Angeli recordantur tales actus intelligibiles habuisse, vel etiam aliquos exteriores circa corpus.
(z) Ad secundum, illa auctoritas loquitur de intellectu, ut habet intellectionem scientificam, qualis est sola scientia abstractiva, et tamen sic non est praecisa ex natura intellectus, quia in illa intellectione abstractiva potest intelligi singulare, licet non modo a nobis. De hoc alibi.
(a) Si objicias, potentia non cognoscens singulare, ut singulare, non recordatur, quia recordans cognoscit aliquid, ut hic et nunc, quod est proprium singulari; respondeo, existentia actualis primo convenit naturae. Unde haec natura non est existens formaliter, quia haec, sed per naturam: illam autem naturam ut existentem, intuitive cognoscit intellectus: et ista cognitio existentis, ut existentis sufficit ad hoc quod ejus possit esse recordatio.
Cum ergo dicis, potentia recordativa cognoscit hoc ut hoc, nego. Tu probas, cognoscit aliquid ut hic et nunc. Si intelligas per nunc existens, et per hic, in se praesens, concedo quod cognoscit aliquid ut in se praesentialiter existens, et sic ultra, hic et nunc sunt propria singularis, ita quod non possunt esse naturae, non ut singulariter. Licet enim non sint alicujus, nisi quod est in singulare singularitate intrinseca vel adjuncta, tamen non includunt formaliter, nec per se prsesuppositive singularitatem, tanquam praecisam rationem, secundum quam illa insunt.